Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
  2. si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.
Philem.
  1. Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
  2. ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Sc.
  1. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
  2. quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
Philol.
  1. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
  2. dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Philem.
  1. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
Sc.
  1. Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Philol.
  1. Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
  2. nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Philem.
  1. Cedo cerussam.
Sc.
  1. Quid cerussa opust nám?