Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
  2. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
Sc.
  1. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
  2. nunc stultam stulte facere.
Philem.
  1. Quin mone quaéso, si quid erro.
Sc.
  1. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
  2. morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
  3. matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Philol.
  1. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
  2. di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
  3. nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Philem.
  1. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
Sc.
  1. Stulta es plane,
  2. quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.