Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid nunc?
- Quid est?
- Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
- Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
- Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
- neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
- Nolo ego te adsentari mihi.
- Nimis tú quidem stulta es mulier.
- eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
- equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
- quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
- Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
- Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.
- Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?