Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
- plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
- eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
- ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
- ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt
- quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos;
- neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
- nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.