Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
- nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;
- serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
- haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
- opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
- tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater,
- tibi commendo spes opesque meas.
- Mandavisti satis.