Historiae
Agathias Scholasticus
Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.
9. „Haec itaque ille proclamabat, et significabat non solum Persarum exercitibus , quibus quidem ille etiam singula et elaborabat et perficiebat ; sed nuntii stalim ab ipso emissi id perferebant in
Iberiam, in Alanos, Suanorum nationi, barbaris ultra Caucasum habitantibus, quique ultra hos , et his ipsis adhuc sunt ulteriores, et ad omnes, si obiri potuissent, orbis terrarum extremitates mittere non destitisset. Nuntii summa haec erat : Romani imbelles, et a barbaris superantur. Atque his quidcm in rebus studium ille suum collocabat, non solum ut universam Romanorum nationem contumelia afficeret, ( tametsi etiam hoc grave esset. et valde manifestum hostilis animi argumentum,) aliud vero quiddam longe maius hoc suberat, in quo praecipue laborabat et machinabatur. Opinionem enim, quae de maximo Imperatore omnium barbarorum animos occuparat, quod nimirum potentissimus esset innumerisque trophaeis clarus, infringendam sibi ex parte putabat, ut sic illos, terrore admirationeque Romani nominis antea captos , audentiores confidentioresque redderet. Num igitur hostis, qui talia facit, iure vocetur, an potius ainicus et benevolus et rex et confoederatus , aut quibuscunque eum accusatores titulis ornant ? Tametsi ut utrisque communiter hoc detur, non aliter discernendus est amicus ab hoste, quam ex solo incidentium rerum evciitu , et ex bona fortassis aut
mala animi affectione. Cum itaque probatum sit etiam nunc, quod Gubazes nobis victoria potitis dolebat, si quid vero sinislri nostra culpa evenisset, gaudebat : quid igitur Romanis legibus occlamant barbari, ex quarum praescripto punire solemus, aut, si res ita postulet, etiam e medio tollere , qui rei publicae statum turbarent ex parte et labefactarent? At, si videtur, signa atque indicia probationesque ex rebus verisimilibus petitas omittarnus ; solam vero rerum ipsarum experientiam consideremus, quonam illa nos agens ferat. Occupabatur a Persis propugnaculum Onoguris , ex ditione Archaeopoli circumiecta ademptum , eratque dcdecus intolerandum , hostium exercitum intra muros nostris in Iocis valide conscdisse. Vicerat haec sententia inter praefectos militiae, ut in eos cum toto exercitu moveremus , utque submoveremus et propulsaremus id, quod nobis quam maxime infestum insidiosumque erat. Erat nobis plane opus etiam Colchico exercitu , ut non solum illi tanquam locorum periti plus aliquid, quam eorum imperiti, consiliis suis iuvarent, sed ut bellantibus nobis adversus armatos munitissimoque loco insidentes, et adversus eos, qui ex Muchiriside vcrisimiliter venturi videbantur, copias viresque suas coniungerent. Quid itaque hisce in rebus praefcctis exercitus faciendum erat ? Rogandus uti videtur
erat dux nationis , et auxilium ab eo poscendum, aequitate pctitionis ei demonstrata. Rogarunt itaque et demonstrarunt. llle vero , veluti regem quendam se revera esse sibi persuadeus , et perindc ac si ipsi licitum csset pro suo arbitratu vivere , ne adesse quidem nobis , nednm adversus propugnaculi illius cxpugnationcm copias suas couiungere voluit. Sed neque excusationes quidem ullas , etiamsi parum idoneas ac decoras , speciosum tamen aliqucin recusationis suae praetextum habentes , comminiscebatur ; scd potius graviter fastuosiusque quam mercnarium subditum decebat postulata reiiciebat. Aclhaec in suo adversus praefcctos odio persistcus, hostiliter in ipsos crat contumeliosus ; fortitudinem id esse regesque decere , censcns. Dicebat enim aperte, eos in iis , quae iani accurate tractata erant , impudcuter se gessisse. Eratne tura diutius cunctandum, aut maiores probatioucs exspcctandae , aut Imperatoriae litterae ostendendae, quibus mandabatur ut Byzantium irct, cum ne ad brevissimum quidem iter intra Dostram regioncm se accingere vellet ? Et quo pacto fieri poterat, si illum usque adeo ^obis infensum Byzantium mittere aggrcssi fuissemus, quin infinitas turbas multasque caedes intestinas concitassemus , quin etiam aper-
tac dcfcctioni ct Pcrsarnm irruptioni ansam pracbuissemus , cmn univcrsa baec natio mirum in modum sit contumax et rebcllis ct scdiiionis valde studiosa, quod videlicct barbaricum inmorem ad immutandum statum rcrum naturaliter sit propensa ; cum praecipuc in propinquo csscntliabituri, qui ipsos tucndos susciperent? Nositaquc, principc scditionis iuterfccto, tantarum calaniilatmn examen iam pvacscns atque suppullulans boc taiulcm moilo facillime compressimus, adco ut nunc nou crcdaturaj)ertc, an in uuivcrsum aliquid ctiam futurum fuciit.
10. „Desinant crgo nunc, ὁ iudcx, cpistolain proferre, neijue nos damuent, quod earum maudatimi seculi non simus. Cui cnim non fuerit mauifcstum, id quod littcris illis perscribebatur, oporlcrc il- lum Byzantium irc, tentandi tantum cxplorandique caussa faclnin fuissc , an sua spontc aequis mandatis cssct obtemperatarus , iisquc se iure accommodaturus ? Cum ilaquc nobis ipsius animi pervicacia et protervia facile esset cognita , cum id quod minus erat dctrcctaret, quo pacto ad id quod maius crat cuin incitarc oporlebat , ct non potius statim ad extrema remedia venire , ad quae multis ui ftentibus malis nccessario pcrvenisscinus .̓ Qui enim opportu-
nae occasionis momentum neglexerit , neque statim rei gereudae facultatem arripuerit, frustra deinde praeterlapsam occasionein revocabit. Reliquum igitur erat fortassis , ut accusatores aiunt , litem quaudam movere Gubazi , et nugatoriam in iudicio contentiouem cxcitare , rerumque securitati verborum ampullas praeferro. At non permittebant hoc, o miseri , Persae iam praesentes, reque ipsa imminentes, et ad universam Colchorum regionem liuius cousilio atque ope iuvadeudam parati. Cum vero omnino demonstratus sit Gubazes hostis pariter et proditor, animoque ad tyrannicas spes elato, quid interesse putant Colchi, sive a nobis sive ab aliis sit interfectus? Neque euim ducibus tantum aut alioquin iis, qui maxima potentia valent, bona mens inuasci atque adhaerescere solet , scd cuivis omniuo volenti Libenua convcnieiisque est , pro re publica, in qua locum aliquem obtinet, laborare, et ad cominune bonuin praestandum omnibus viribus adniti. Quocirca tametsi execrabiles illorum iudicio ct dctestandi censeamur, fidelissimi tamen Iinpcratori sumus et Romanoruin studiosi, et insidias struere tentantibus infcsti. Si quid vero ctiam amplius dicendum est , ita tibi plane persuade, o iudex, rectuin acquissiiuumque nos facinus peropportune ausos fuisse , neque id absque Martini voluntate.”
11. His ita pcroratis, Athanasius initio quideom nihilo minus Rustici dictis aurem accommodabat; consultatione vero disceptationeque bis ea de re habita, cum ipse omnia accuratius expendisset atque investigasset, visum ei est nullam a Gubaze proditionem aut tyrannidem apcrtam tentatam fuisse, ac proinde caeclem inique nefarieque perpetratam : adeo ut quod copias suas ad oppugnandam Onogurin cum eis coniungere recusaverit, non ipsius ad Medos defectio in causa fuerit, sed quod pracfectis cxercitus infensior esset, quod illorum vceordia et negligentia propugnaculum illud esset amissum. Quibus rebus omnibus a iudice cognitis, de Martino quod dictum fuerat, etiam ipsum conscium fuisse participemque horum consiliorum, ad Imperatorem referendum censuit. De hisce vero, utpote aperte caedem ab se perpetratam fassis, ex scripto sentcntiam tulit, qua mandavit, ut quamprimum interficerentur, et gladio iudiciali submissi capite truncarentur.. Atque hi quidem mulis insidentes, et per publicas vias circumvecti maximo Colchis spcctaculo terrorique futuri videbantur. Percellcbantur enim voce praeconis altum horrendumque in modum proclamantis, et mo-
nentis leges vereri , et nefariis caedibus abstinere. Postquam vero hi capitibus fuerunt truncati , ad commiserationem versi omnem animorum offensionem deposuerunt : atque ita conventus iudiciarius solutus; Colchi vero in sua erga Romanos fide ac benevolentia perstiterunt.
12. His ita peractis, Romanorum copiae per urbes et castella divisae hibernarunt , prout cuique mandatum erat. Interea viri quidam praecipuae inter Misimianos potentiae in Iberiam ad Nachoraganem cum pervenissent , omnia ei nuntiarunt, quae in Soterichum perpetrassent ; verissimam quidem causam silentio occultantes, dicentes vero , quod, cum a multo tempore Persarum partes essent secuti , ignominia afficerentur et ab ipsis Colchis et a romanis, atque inter vilissimos censerentur : tandem vero Soterichum ipsum supervenisse, verbis quidem prae se ferentem, quod pecuniam sociis distribuere vellet, re autem ipsa, quae ad perniciem eversionemque totius gentis perlinebaut, molientem. „Cum itaque oporteret nos (dicebant oratores) vel funditus pcrire , vel praeveniendo Romanos calidi fortassis ac praecipitis facti opinionem apud nonnullos incurrere, eoque nomine male audire , vetus tamen nostrum vivendi ius retinere , et de rebus nostrii , prout consultissimum visum
fuerit, statuere: potiora et humanis moribus convenientiora elegimus, de conviciis et criminatiouibus parum solliciti, praecipuam vero salutis curam gerentes. Nam et Soterichum interfecimus , quique cum co ad hoc vcncrant , ut illorum quidem iniuriam vindicaremus, firmissimo vero hoc ipso facto bciiovolentiae studiique erga Persas argumento edito , gloriosius dcsciscamus. Cum vero ob hacc omnia ac praecipue ob dcfectionem ad Pcrsas ncquaquain desituri sint Romani id molcste ferre, scd quam citissime nos sint invasuri, et universos , quantum fieri ab ipsis poterit, deleturi : tui officii est , o Pracfecte , nos benigne excipere ac propugnare , et pro rcgionis, ut propriae deinceps et subditae, salute excubare , neque negligere de interitu periclitantem gentem non parvam neque obscuram , scd quae maximam utilitatem Persarum imperio adferre possit. Nam et rei bellicae peritos nos facile comperietis et fortissime Boeietate vobiscum inila proeliantes ; pritque vobia lonis irse in ulteriore Colcliorum rcgioue situs tuta belli sedes , irruptionibus faciendis peridonea, ac veluti propugnaculum adversus ” Haec cum audisset Nachoragan, libcutissime eos excepit, et defectionnis cousilium laudavit , alacresque abire iussit , ut Persica auxilia
opportune habituros. Oratores itaque ad suos reversi, cum singula renuutiassent, maxima spe gentem replerunt.
13. Ineunte autem vere, statim Romanorum praefecti in unum coacti exercitum in Misimianos mittendum statuerunt. Ac Buzes quidem et Iustinus apud Insulara manere sunt iussi , praesidio locis illis futuri, omniaque diligenter curaturi ; missa vero sunt ad bellum peditum simul et equitum millia quatuor , inter quos et alii erant maximi nominis viri, et Maxentius ac Theodorus Zannicarum copiarum dux, ut iam saepe dixi; bellicosi ambo et ordinum duces. Atque hi quidem expeditionem aggresi sunt. Videbatur autem non multo post etiam Martinus ipsis adiungendus , ut ductor futurus. Ne vero vel ad breve aliquod tempus duce destituerentur, imperium totius exercitus, quamdiu per subditorum regionem iter facerent, ad Barazem Armenium et Pharsantem Colchum est delatum , qni neque bellica virtute neque alia dignitate omnibus sociis praestabant, immo vero nonnullis eraut inferiores. Nam Barazes inter turmarios censebatur, alter vero in aula agmina regis Colchorum ductabat ; (Magister dignitati est nomen ; usitatum enim hoc est elus loci barbaris,) atqui non tantum aut prudentiae aut confidenliae huic inerat, ut audacter etiam Romano exercitui imperaret
Hic itaque exercitus aestate iam vigente in Apsiliorum regionem venerat; volentibusque ipsis ulterius progredi , impedimento fuit Persicum agmen eodem loci collectum. Cognito enim Romanorum apparatu, quodque in Misimiauos moverant, motis ex Iberia et castellis, quae circa Muchirisidem sunt, castris , iverunt etiam hi in illos, pracoccupaturi regionem, et pro viribus subsidio futuri. Quocirca Romani circa Apsiliorum castella commorantcs, protrahcre cunctando rem tcntabant, donec messis tempus esset praeterlapsum. Persis enim simul et Misimianis instructa acie obviam ire inconsultum, immo periculosissimum iudicabant. Sic itaque uterque exercitus conquievit, neque alteruter ad ulterius procedendum pedem movit, sed observabant sese mutuo atque exspectabant, si quis prior moveret. Aderant vero Persis etiam Himnorum Sabirorum mercenaria auxilia. Est enim haec natio et maxima et populosissima , simulque et bellorum et rapinae siticntissima , quaeque perpetuo foris externo in solo degere amat , semperque aliena appetere, solius mercedis causa et praedae spe modo quidem his , modo illis , nunc alteri alicui sese in belli et pcriculorum societatcra coniungendo,
in contraria subinde mutatur. Frequenter enim cum Romanis, frequenter vero cum Persis, inter sese bellun gerentibus, proelium inierunt, et exiguo temporis spatio interposito modo his, modo illis mercenariam suam operam locarunt. Nam priore bello adversus Persas pugnarunt, cum multos Dilimnitarum in se irruentes nocturno proelio trucidarunt, quemadmodum supra narravi. Quo statim bello confecto, dimissi quidem sunt a Romanis, mercede, de qua inter ipsos convenerat, accepta; postea autcm eos, qui antea ipsis fuerant acerrimi hostes, sunt secuti, sive hi ipsi, sive alii, Sabiri tamen et ex sua gente ad sociale cum Persis bellum missi.
14. Ex his itaque Sabiris viri quingcnti in stabulo quodam subdivo longiusculc a reliquo exercitu dissito consederant; quod quidem cum Maxentius et Theodorus plane cognovissent, quodque ibi positis armis negligenter viverent, confestim in eos trecentos equites duxerunt. Muro itaque in orbem circumsesso, (neque enim ille valde erat altus, sed ita tantum, ut equitis extra stantis facies prospici posset,) huic, inquam, muro appropinquantes, omni ex parte barbaros iaculis, saxis, sagittis et quovis alio telorum gencre feriebant. Tum hi plures esse hostes, quam revera erant, suspicati simulque inopi-
nato rei perculsi, nec de tuendo se admodum cogitabant, neque effugio locus patcbat , quod muro essent circumvallati. lbi ergo alii omnes passim caesi sunt, soli vero XL. viri cum mirifice manibus pedibusque in smnmum murmn conscendissent, in diversam partem delapsi, in proximae silvae densitate delituerunt; quos tamen Romani investigare non destiterunt. Haec simulatque Persis fuerunt nuntiata, confestim illi turmas equitum in eos mittunt, duo virorum millia acie bene instructa. Romani vero, cedentes multitudini et vcluti contenti praeterito facinore, cursim sese receperunt et in propugnaculum, unde venerant, refugientes in tuto se continuerunt; praeclaro quidem facto gloriabundi , Maxentii tautum vicem dolentes. Erat enim is a quodam barbarorum, qui in silvam se abdideraut, gravissime vulneratus, adeo ut lectica elatus praeter omnem spem servatus fuerit. Statim enim atque ictus fuerat, confestim asseclae, eo sublato, quaiu citissime se inde abripuerunt, priusquam universi liostes irruerent Cum vero venirent impetumque facerent, tuin Roinani ad aliam quandam viam fugieutcs, et in se eos, qui insequebautur, locum illi dabant, ut aegre tandem in propugnaculum deferretur.
15. Interea Iustiuus Germani filius unum e suis ducibus, Hunnum uatione, Elminzur nomine, ex insula Rhodopolim mittit cum duobus
equitum millibus. Est autem haec Rhodopolis oppitlum Colchicum , a Persis tamen tunc temporis tenebatur, a Mermeroe multo onte captum, qui etiam Persicum praesidium in eo collocarat. Haec vero quo paclo gesta fuerint, practeribo , ut a Procopio rhetore aperte conscripta. Posteaquam igitur Elminzur eo pervenit , prospera quaedam iuvit fortuna. Persarum enim praesidium forte per id tempus alibi extra oppidum versabatur, maximaque oppidanoruvn pars alius alio concesserat. Nullo itaque negotio ingressus , oppido in suam potestatem redacto, circumiacentem etiam agnun pergrassatus est, et quicquid e Persicis copiis obvium habuit, ad unum omnes trucidavit; quotquot vero eraut indigenae ac cives , cum eos sciret extcrno metu niagis quam propria perfidia Persarum partes secutos , ut palriam rursus suam incolerent, permisit; obsidibusque maioris securitatis causa acceptis, omnia, prout par erat, constabilivit. Atque ita Rhodopolis ad priorem statum est reducta, et patria instituta amplectens et Romanorum Imperatori subdita. Hac igitur aestate nihii aliud gestum esi memoratu dignum. briuna vero invalescente, Persae quidem statim solutis castris Cotaisim et Iberiam versus sese receperunt, animo
ibi hibernandi, auxilio Misimianis ferendo longum dicentes vale. Neque enim patriis ipsorum institutis ac moribus est receptum, per hiemem foris longinquas laboriosasque expeditiones suscipere. Romani vero ab insideutibus itinera Persis iam liberi, priorem suam in Misimianos expcditionem sunt prosecuti. Cum vero ad praesidium Tibeleum ita dictum venissent, quod quidem Misimianorum regionem ab Apsiliis distcrminat, advenit Martinus, ut reliquas copias ductaret, et universum exercitum ordinaret. Sed gravis quidam morbus superveniens consilium ipsius turbavit atque interrupit. Atque ipse quidem ibi mansit, tanquam paulo post in Colchicam regionem eiusque castclla rediturus; exeicilus vero nihilominus ulterius progressus est, sub prioribus iterum ducibus ductus. Primum quidem igitur tentandos esse Misimianorum animos censnerunt, an forte libentes ad saniora cousilia convcrterentur, agnitisque suis principibus, poeuitudine taudem suorum delictorum ducereutur, et se ipsos Romanis dederent pecuniamque omnem, quam Sotericho eripueraut, restituerent. Delectos itaque ex Apsiliorum gente spectabilcs viros oratores eo mittunt. Misimiani vero tantum aberant, ut crudelitatem remitterent aut novis officiis praeteriti facti ab-
surditatem emendarent, quin potius nefarii et piaculares fanaticique homines et quodvis aliud convitium , quod indignatio cuipiam suggerat, audire digni , reiecto proculcatoque communi omnium hominum iure , oratores confestim trucidarunt, cum tamen Apsilii essent, eiusdem cum ipsis instituti et contermini , quique eorum , de quibus illi Romanos pariter et Soterichum insimulabant , neutiquam conscii participesve fuissent , amicam tantum admonitionem quaeque in rem ipsorum futura esset, citra ullam acerbitatem denuntiantes.
16. Ita utique a vesania initio impiisque factis orsi, iisdem perpetuo facinoribus insistcbant, immo vero multo etiam sceleratioribus. Cum enim scirent Persas abiisse, neque, ut convenerat, auxilio venturos , locorum tamen difficultate freti , et quod sperarent Romanos nunquam eam transituros et superaturos, atrociora perpetrarunt. Est enim mons quidam regioni obiectus, non quidem admodum altus, neque valde in sublime tendens , acclivis tamen vehementer atque arduus et praeruptis petris utrobique densus. In medio angusta quaedam parumque trita via se ostcndit, quaeque ne uni quidem viro intrepide eunti facilis accessu sit et pervia, adeo ut si quis ver-
tici montis insistens accedentes aditu prohibeat, hostes nunquam eum transire queant, ne si infinita quidem sit nmltitudo , neque si leves atque expediti omnes sint , quales esse Isauros ferunt. Hoc itaque loco freti, ad summam vesaniam sunt conversi. At Romani, execrabili Misimianorum facto ipsis nuntiato , ingentem ex eo indignationem couceperunt. Cunctantibus interea barbaris , cum nondum praesidia monti imposuissent, antevortentos eos Romani summa iuga occupant , nemineque obsistente ea superantes, omnes statim in planiores equisque pervios campos effunduntur. Misimiani vero ca spe frustrati confestim plurimis et supervacaueis ipsorum propugnaculis incensis, quod nimirum omnibus tuendis pares non essent, in unum quoddam solum, quod munitissimum ipsis videbatur, omnes se receperunt. Zachar id ab antiquo nominatur; Ferreum autem id ipsum, quod firmissimum sit atque inexpugnabile, cognominant. Paucis vero quibusdam Romauis , et non pluribus quam quadraginta equitibus simul congregatis (erant autem non e maultis, sed eximii in primis et agniinum duces) hos, inquam, separalima reliquo exercitu procedentes, invadunt Misimiani viri sexcenti pedites pariter atque quites, rati se omnes multitudine circumventos facile caesuros Hi vero
rei bellicae peritia in collem quendam cursu delati, fortiter strenueque rem gersbant, fuitque dudum acris inter eos dubiaque pugna; illis quidem in orbem Romanos cingere conautibus , Romanis autem modo confertim in eow prosilientibus , adeo ut universam aciem convelloieut ac perturbareut , rnodo retroccdentibus et in tutum sese recipientibus. Interea dum reliquae Romanorum copiae eminus ex editiore quodam monte se ostendunt , barbari insidias et dolum rcm esse suspicantes, concitatissime statim fugerunt. At Romanorum exercitus (iam enim universi inter se permixti erant) hostium tergis acriter insistcbant, donec quamplurimos eorum interfecerunt, adeo ut ex tanto numero soli octoginta viri in Ferreum illud propuguaculum salvi redierint. Quod quidem propugnaculum si eodem impetu invasissent Romani , perculsis hac recenti clade barbaris , nou dubitarim, quin primo insultu universi capi potuissent, eoque ipso die bellum finem habuisset. Nunc vero qubd celebriore aliquo praefecto essent destituti , quique potestate prudcn- excelleret, aed omnes propemodum inter se essent pares , et mutua consilia improbando contrariaque mandaudo certarent, et qualia quisque dicisset, talia audiret, imp[erfectae eorum actiones neque admodum dignae laude fuerunt. Cum enim in diversas es-
sent sententias secti, atque alii quidem hanc, alii aliam quandam probarent, nihil eorum, quae consulebantur, peragebatur; sed unusquisque, aegre ferens suam sententiam non valuisse, negligentius segniusque ad rem gerendam accedebat, et sinistris eventibus magis gaudebat, ut in posterum gloriari liberiusque se ipsum apud suos iactare, nullamque aliam sinistris eventus causam fuisse demonstrare posset, quam quod privatum suum consilium secuti nou essent.