Historiae
Agathias Scholasticus
Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.
1. Hac itaque victoria potiti Romani , et induciis quodam- modo a bello factis , armisque confestim conquiescentibus , tum de- mura quaestio habita de facinore in Gubazen commisso. Athanasius ergo in excelso quodam throno deccnter consedit , chlamydem indu- tus, quali fere politissimi principes uti solent. Aderant vero ipsi viri et scribendi apprime periti, ct scripta prompte expcditeque legendi, aliique miuistri everi et graves , et in rebus iudicialibus optime versati , praccones etiam altum clamantes , et lictores ; omncs hi ex Constantiuopolitaua aula delccti. Proferebant vcro iu medium ii, quibus id commissum erat, viucula ferrea , collaria , compedes et tendiculas aliaque id genus instrumenta tortoria. Et υ1δθm mihi videtur Iustinianus Imperator non abs re neque temere, sed pruden- tissime decori habita ratione, mandasse , ut hoc ordine atque appa- ratu iudicium institueretur, non solum ut qui ibi crant barbari, CUBt eis Romanorum instituta magnificentiorc apparatu propouereutur , ca et adinirarentur magisque corum gubernatioui assueficrent : ve-
rum ctiam ut, si quidem Gubazes defectione antea ad Medos tentata caesus fuisse deprehenderetur, non amplius eius caedem dolerent Colchi neque ut gravi malo accepto indignarentur. Si vero interfectores per falsam criminationem facinoris piacularis perpetrati convincerentur, ipsis publico iudicio damnatis, et praeeunte ac proclamante praecoue per excrcitum circumductis viudiceque gladio, omnibus spcctantibus, capite truncatis, atrocior barbaris rei exitus et duplicatum supplicium esse videretur. Sciebat enim, si clandestina nece barbaricum in morem Rusticum et Ioannem e medio tolli mandasset, existimaturos Colchos, iniuriam, quam acccperant, non satis pro eo ac debebat vindicatam, neque satis graves de crimine poenas sumtas fuisse. Iudicio vero pro tribunali instituto, et causa untrimque disceptata, et ministris iudiciariis ultro citroque commeantibus, utque actores et rei apte suo ordinc iutcrloquantur procurautibus, versante etiam ob oculos maicstate iudiciali et grandiloquentia aures feriente, eoque onini apparatu niortem immineutem horribiliorem efficiente: liis, inquam, omnibus ita peractis, rem ipsam niaius aliquid atque atroeius barbaris esse repraesentaturam, et fortasse criminis admissi nieritum excedens. Haec enim etiam ipsos cives Byzantinos, tametsi frequenter illic coutingant, percellunt, atque
extra sε ponunt, nedum barbaros iis non assuetos. His igitur, ut arbitror, de causis Romanum, immo vero Atticissimum, tribunal ad Caucasum fuit indictum.
2. Tum vero Rusticus et Ioannes e carcere producti, ad sinistram partem sunt constituti, utpoti rei; ex adverso stabant actores, qui eum criminaturi erant, Colchorum sapientissimi, quique iam a multo tempore Graece loqui didicerant; ac primum quidem postularunt, ut litterae Imperatoriae publice recitarentur, quas antea Ioannes de hisce rebus ad praefectos exercitus attulerat. Quod quidem postulatum cum et iudici probaretur, quidam ex iis, qui ad hoc erant designati, altiore voce eam recitavit; sic habentem: „Incredibile quidem mihi absurdumque videtur, quod a vobis nuntiatur, Gubazi deliberatum esse, patriis moribus relictis, et iis qui unius eiusdemque sunt cum ipso in omnibus sententiae; veteribus suis ducibus, Romanis inquam, desertis, ad inimicissimos alienissiinosque atque adeo diversae a nobis religionis homines desciscere, et quidem cum nulla nostra in se iniuria sit provocatus. Verumtamen cum sciamus humana omnia esse instabilia et in lubrico posita, proque varietate incidentium rerum circumagi ac rotari solere, non plane derogan-
dam esse nuntio vestro fidem duximus, neque committendum, ut ea quae sive cogitavit tantum, sive plane statuit, non praecaveamus; ingentes nobis ipsis curas, et ambiguum fluctuantemque incertitudine eventus animum retinentes. Et profecto absurdum est ac molestum nemini plane firmiter fidere, sed suspicione semper metuque laborare, etiam de iis qui nobis sunt intimi. Nihilominus (in omnibus enim hoc vincit) sequimur etiam nos naturam, et diffidimus. Ne vero praecipitanter crudele aliquid et saevum in Gubazen statuamus, neve contra indecenter aliquid hac in re faciendi metu adducti enervemur remissioresque videamur; sed potius pocnitudinem utrimque imminentem subterfugiamus, consultum nobis et medio cuidam moderationique tenendae convenientius est visum, huc hominem adduci. Mittite itaque eum quam citissime, sive volentem sive coactum. Quodsi ille voluntate vestra intellecta restiterit, et ire detrectaveit, apprehendentibusque vobis et protrahentibus (nam et hoc vobis tum facere licebit) propulset et reluctetur, aut quocunque tandem modo manus vobis intulerit, tum demum manifesta habituri sumus rerum, quas molitus fuerit, indicia, et in prsterum inter eos, qui maxime hostes sunt, censebitur, adeo ut si
quis eum talia audentem etiam interfecerit, ne hoc quidem immerito factum censebimus, neque percussor facinoris sui poenas luet; utpote non ut homicida puniendus, sed ut tyrannicida “ Imperatoriis itaque litteris talia quaedam mandari est cognitum.
3. Statim vero viri Colchici instituendae accusationi designati, cum iudex ipsis permisisset, ut causae suae praesidia, si vellent, in medium adferrent, alacriter criminationem sunt adorsi, in haec verba: „Scelus ipsum perpetratum, ο iudix, aperte, etiam nobis tacentibus, clamitat auctores gravissimis suppliciis esse obnoxios: ceterum cum legibus vestris ita cautum sit , ut ne de manifestis quidem maximisque criminibus sententia feratur, donec facta ipsa plana oratione explicata fuerint; venimus nunc quae facta sunt simpliciter exposituri. lta enim etiam a nobis praestabitur quod lege cautum est , etiamsi oratione utainur simplici minimeque ornata, quaeque magnitudinem criminum admissorum nequaquam exaequet. Quaenam enim excusatio suppetere potest iis, qui talem virum, amicum vobis et familiarem, societate belli et foederum coniunctum eademque vobiscum de Deo sentientem, et quid non eorum quae nobis familiaria sunt consecutum, nefarie adeo interfecerunt, tantamque adversus vos hostilitatem declararunt, hostium gratiam demerendo?
Rex enim erat, qui interfectus est, o iudex, et gentis non ignobilis et strenuus virtutis cultor, et Romanorum studiosus semper multo magis quam interfectores. Eversae iam sunt Colchorum res et collapsae, immo potius publicae, siquidem pars quaedam etiam nos ncque minima subditorum sumus, deperiitque vobis rerum vestrarum integer atque inoffensus status, potentiaque vestra vehementer est imminu • ta; res publica vero, quae non omnibus suis partibus est valida ac firma, sed vel exigua sui parte labefactata, recte iam ultra consistere non potest; e contrario vero falsam appellationem usurpat , quippe quae integritate perfectioneque sua est privata. Horum itaque omnium cum ipsi sint auctores, aiunt non debere vos factum ipsum tametsi alrox considerare, sed tantum, qua mente consilioque factum sit, investigare atque admittere , et ex obscuris quibusdam et quodammodo verisimilibus argumentis repraesentare animis vestris benelicium iude acceptum , potius quam evidenti damno, quodque re ipsa experimur, fidem accommodare. Haec itaque commenta fallaciasque etiam ante iudicium institutum frequenter in vulgus iactantew multorum animis se fucum fecisse arbitrabantur. Quodsi vero in ipso iudicio haec ipsa proponant, intelligant , o iudex,
neque Romanum neque iustum esse, adeo aperta manifestaque iniuria neglecta, incertis potius de causis, quas ipsi frustra commenti sunt, falli. Neque enim ferendi sunt, qui interieclum quidem abs sese virum hunc aperte fatentur, maximam vero ex hac caede utilitatem ad publicum pervenisse prodigiose mentiuntur. Quo pacto enim consistere possint sibi ipsis contraria ? aut quo pacto factum ipsum atrox appellantes, animum eius, qui id perpetravit, Iaudabimus, tanquam publicum bonum spectantem ? Sunt enim haec quam remotissime inter se disiuncta et insociabilia ; et neque unquam simul subsistere possunt utilitas et iniquitas, crudelitas et iustitia.
4. „Quod si vero etiam nudus ipsorum animus est explorandus, hoc quoque ipso maligni nequissimique esse convincentur, quippe qui consilia Persis grata agitarint, adeo ut ne Romani quidem sint appellandi isti sanguinarii, neque amica societas cum iis tanquam popularibus sit habenda: sed summi potius hostes sint. censendi ; quandoquidem etiam nunc commuui naturae lege sunt seiuncti, tametsi nondum a vobis scripta. Adversarii enim atque hostes ex factis sunt aestimandi, non ex locorum disiunctioue. Hic vero, quae grata sint hostibus summo studio procurans , me-
rito hostis est iudicandus, etiamsi praesto sit, unaque militet, quantumvis etiam quam proxime genere sit coniunctus. At vero, non amicum sese, non regem interfecisse dicunt, sed hostem potius et tyrannum et Persarum studiosum. Eo enim iniustitiae iniquitatisque pervenerunt, ut Medismi accusent mortuum; eoque iam miser redactus est, ut ne mortuus quidem a malis sit liber, sed nunc proditionis insimuletur, cum ei victoria nihil est profutura. Quaenam vero lex sive apud vos sive apud barbaros laudaverit accusationem post iudicium factam ? Iudices enim ipsi , et hostes et accusatores, omniaque simul facti, supplicium indicta causa de immerente sumpscrunt, quale par erat sumi de eo, qui revera tyrannidis esset convictus. Prodeunt vero nunc, cum defendi oporteret, accusantes hominem iniuria affectum. Oportuisset vero illos, priusquam ipsum interficerent, si modo accusationibus suis fidebant, aperte in eum actionem instituere, primosque in ius vocare, non vero nunc accusatos recriminari. Si enim hoc omuibus licet, cur non etiam nos istos carnifices nostris manibus interficimus, cum liceat nobis in ius fortassis adductis recriminari contraque obiicere ipsis etiani mortuis, quae antea ab ipsis fuerunt commissa? Atque
ita conari probare, iure nos scelus scelere compensasse? Multo enim gravius nos rebus manifestis antea perpetratis irritati, nos ulcisci possimus; atque ita contentio recte procedat. Sed neque a nobis, nec ab aliis talia patrari oportet, si modo secundum patrias leges vobis est vivendum. Age enim, si quibus libitum fuerit, licuerit privatos suos inimicos sic confestim interficere, eoque saepius facto in infinitum crescat haec audacia, quo pacto tandem vobis libere intrepideque iudicandi potestas integra permaneat? Cum enim omnes et interficiant et interficiantur, mutuasque sibi insidias impune struere audeant, neque vos supplicium de eis sumere poteritis: quin potius tota gens contribulis temere est interitura, quaestionisque habendae occasionem praeripiet malum semper malo vindicantium protervia.
5. „Atqui quid mali, inquiunt, si uno homine et quidem illo proditore interfecto, omnes nobis belli societate coniuncti moderatius se gerant ? Proditoribus sane etiam quamplurimis e medio sublatis, etiamsi nihil aliud utilitatis ad interfectores redeat, ipse tamen talium interitus abunde satis per se est fructuosus. At vero si proditione neutiquam demonstrata confestim vir aliquis maximi nominis e medio tollatur supplicioque afficiatur, perinde atque
aperte deprehensus, quo pacto vobis socii hinc moderatiores reddantur? Immo vero quo modo non potius pacta conventaque dissolvant, si vos participes tanti sceleris exstitisse putarint, reputantes quod si erga intimos coniunctissimosque vobis adeo sitis inhumani atque iniqui, nullo etiam modo constantes sitis futuri erga aiienigenas et extcros, et necessitate tantum ita postulante, non ultra notos? Ceterum vos neque neque illius consilii participes fuistis, neque piaculare scelus, quod privatim illis insedit, universam Romanorun gentem involvit, neque veterem illam de vobis opinionem, quod nimirum fidi constautesque sitis aequissimisque legibus utentes, horum nefaria malignitas infringet: quin potius ita nobis persuademus , vestrum hoc tribunal pro communi gentis gloria constitutum; ut universi homiues intelligant, vobis neutiquaim volentibus factum, ut Colchis adeo atrox iniuria ac vis inferretur. Nunc enim fortasse in utiamque partem sententiae multorum vergunt opinionesque fluctuant: ex tuo vero, o iudex, iudicio, hisce iamiam necatis, magis etiam nunc perspicuum fiet, quod non amicorum vcstrorum proditores sed delinquentium castigatores esse consueveritis. Tametsi enim verbis causam suam defendere videntur, reipsa tamen se ipsi accusare coarguuutur, et caedis abs sese com-
missae indignitatem fateri. Regiae enim litterae mandant praefectis militiae, ut Gubazen Byzantium mittant, primo quidem suadela utentes, obaudientem vero et necessitati reluctantem cogerent ; nulla tamen ratione interficerent, donec aperta defectione facta hostiliter agere coepisset. Hi vero cum neque praefecti militares essent, neque alioqui eis liceret, quae liberet, facere, repente miserum trucidarunt, haudquaquam ut Byzantium iret hortati, cum ne modicam quidem vim ei utrenitenti intulissent, neque omnino tentassent an aliquo tandem modo mandatum regis contemneret. Gloriantur interea illi et iactitant, se Imperatoris mandata exsecutos, cum potius illius voluntatem contempsisse deprehendantur, falsisque criminationibus Gubazen onerare non sint veriti et contraria ab iis, quae recte mandata data erant, propria auctoritate in eum decernere ; et quod quidem omnium est iniquissimum , neque litteris Imperatoris ostensis, ut cognita eius voluntate quid facto opus esset statuerent.
6. „Quo pacto igitur non illorum scelus quodvis necis aut supplicii genus exsuperare censuerimus? Iniuria enim cuivis alteri illata, res est fugienda vetitaque legibus, praecipue si amicum et benevolum quique frequenter pericula pro sociis adierit, contingat esse eum, qui
iniuria est affectis. Quis enim est qui Persicis opibus omnibusque rebus oblatis benevolentiam erga vos commutavit? Quis, qui Chosrois amicitiam aspernatus, apud quem facilis ei ad summas divitias aditus patuisset, minore apud vos loco esse maluit ? Quis autea regione vestra longissimo tempore a Medis oppressa, cunctantibusque adhuc vestris auxiliis, confestim mutatis translatisque sedibus altissima Caucasi iuga insedit, atque ibi ferinam potius quandam vitam agere sustinuit, quam hostium munificentia, domum reversus, molliter et delicate vivere? Quis tandem ? Ille cui nihil adeo erat arduum et grave, quod, si vestra causa toleraudum esset, reformidaret, gubazes, o leges, o iustitia ! ille, inquam, Gubazes defectionem ad Medos tentans, ille tyrannus, ille Romanorum proditor; et caesus est a Rustico et Ioanne, adeo nefariis abiectisque hominibus, vir rex ductus: qui etiam si revera eiuscemodi crimini fuisset obnoxius, non tamen illum statim ab his e medio tolli oportebat, sed potius ut reus peractus cunctantius a communi Romanorum pariter et Colchorum Imperatore, utpote maximo omniumque eminentissimo, nierito supplicio afficeretur. Verum cum nulla illis legitima huius caedis perpetrandae causa fuerit, sed potius vesanum quoddam odium ex
invidentia ortum eo mali eos provexerit, verisimiliter recto consilio et moderatae cogitationi, eiusque quod maxime conducibile esset cognitioni nullum tempus reliquerunt, sed soli animo superbia elato odioque flagranti habenas laxantes omnemque permittentes libertatem, quodque multo ante tempore praemeditati erant et parturierant, hoc pacto, occasionem nacti, sunt exsecuti, adeo ut neque praesentis temporis statum observarint, sed ne cogitarint quidem. Adeo enim difficili bello premente, prudentium virorum erat etiam peregrinas neque adhuc notas nationes sibi humanitate conciliare. Hi vero etiam eos, qui iampridem erant coniunctissimi Romanis, debellare maximi fecerunt; et quidem , quantum in ipsis situm est, hostibus dediti sumus, insidiamur iam olim amicissimis, regio nostra Persarum est, et patria iustituta prorsus abolita ; quanta seditionis atque tumultus intestini furiosa indicia? Quocirca cum haec omnia ita se habeant, et res nostrae adeo omni ex parte sint collapsae, ita digna si quae excogitari possint supplicia istis sunt inferenda. Si enim etiam nos fidi erga Romanos et constantes sumus , non est tamen aequum, o iudex, ut hi lenitate nostra abutantur, minusque aliquid patiantur, quam facinoris atrocitas postulat.“
7. Cum vero accusatores ita criminationem suam peregissent,
Colchorum copiae (eo enim convenerant) verborum enuntiationem non satis exaudire poterant, neque sententiarum pondera: rem tamen ipsam intelligentes, cuius causa singula in medium erant producta, decertantibus ipsis animi propensione collaborabant, eosdemque, quos accusatores, gestus prae se ferebant, atque ita animis affecti erant, prout illivel fiduciam vel commiserationem vultu exprimebant. Ac deinde ubi dicendi finem fecissent, statim hi , restitante nonnihil iudice et consultante, tacite incusabant, molesteque ferebant adversarios non statim ad necem rapi. Mandante vero iudice, ut et illi quae vellent pro sese dicerent, tum aperte reclamare coeperunt, et iam submurmurabant, vocesque ipsae iam manifestius exaudiebantur. Sed accusatores, silentio manibus indicto, marioris tumultus ansam praeciderunt. Silentio itaque facto , progressus in medium Rusticus cum fratre suo Ioanne, in hunc modum verba fccit : „Mutavit nobis subito, iudices, et in contrarium vertit consiliorum nostrorum eventum Fortuna; cumque maxima nobis praemia sint debita, capitis accersimur. Verum enimvero iucundissimum nobis hoc certamen iudiciale videtur maximeque gloriosum; fiet enim omnibus perspicuum, solis nobis hoc deberi, quod homo proditor et tyrannus sit interfectus, et
imperatoris nostri res ex parte conservatae ; adeo ut etiamsi mori nos contigerit, libentes vel sic simus amplexuri veluti amicum et voluntarium id, quod est acerbum et coactum, et moriemur pulcherrimum hoc ad alacritatem tranquillitatemque animi viaticum habentes , conscire nobis irsis, quod Romanos adhuc in Colchos imperium obtinentes reliquerimus, neque illud ipsis ab aliis ereptum. Si enim Persicum esset istud tribunal, eorumque iudicio nobis staudum esset, omnino nobis negatione eorum, quae facta sunt, foret opus , extimescendaeque essent probationes ; magnopere etiam laboraremus, quibus verbis eas refutaremus apud iudices inimicissimos graviterque hoc facto offensos, quia spe sua essent frustrati. Cum vero iudex sit Romanus, quam ob causam a nobis factum negetur, aut quid opus est excusare apud vos id , quo ipso bene de vobis sumus meriti, qui tyrannum interfecimus? Neque enim tribuendum ei est venerandum regis nomen, qui ab eo alienissimus re ipsa est deprehensus, quantumvis clamitent accusatores, et atrox a nobis facinus perpetratum dicant, utpote rege interfecto. Oportet enim non fibulae et chlamydi exterioribusque ornamentis hauc. appellationem tribuere , sed ei qui iustitiam exercet, et cupiditatibus suis modum non excedit
cogitationesque suas solo honrsto metitur. Quod si itaque talem virum interfecimus, contra leges fecimus, iusta est accusatio, merito violenti, superbi et sicarii a Colchis appellamur. Si vero illius mores ab hisce virtutibus quam longissime aberant , nihil vero moderatum animo agitabat, sed vel ut Persas in nos clam adduceret eisque ditionem nostram proderet, cur non potius oportuit imminentis mali occasionem hoc praeclaro facinore antevertere, quam regium habitum verendo in hostium potestatem venire? Qui enim periculum aliquod a quopiam praemeditatum praesciverunt , cumque protinus possent insidias declinare, et praesens discrimen utcumque propulsando cunctautius sese in posterum adversus eventa comparare, magnae crudelitatis fuerit multo ante iis supplicium inferre, et non potius contentos esse facultate, quam habent, insidias contrariis insidiis propulsandi. Ubi vero machinationibus iam in actum dcductis nihil ad remedium fit reliqui, sed iamiam omnia pessum eunt, sublata una cum communi salute omni etiam eius spc, ibi tum prudentibus viris acceleratione est utendum, et ne irremediabile aliquod malum accipiant, praecavendum.
8. „Etiamsi itaque disrumpantur accusatores, piaculare scelus vo-
cantes et latrocinium, aliisque id genus appellationibus plane tragicis factum atrocius reddentes, idque summa vi agentes, ut tantum ad nudum factum respiciatur: tuum tamen est , o iudex, praecedentes causas accurate expendere, quae nos ad hoc factum impulerunt, et ex facti aequitate animi nostri rectitudinem cognoscere. Siquidem cum passim per civitates impostores quosdam et fures aut qui aliud aliquod scelus perpetrarunt, videmus modo capite truncari, modo pedes discindi; supplicium irsum, quod oculis nostris cernimus, non incusamus, quantumvis inhumanum atque atrox videalur, neque eam ob causam magistratui eiuscemodi supplicia irroganti indignamur, piaculares et nefarios eos vocantes: sed cum quae ab illis perpetrata sunt consideramus, quodque scelerum suorum poenas luant nobiscum reputamus , gaudemus ea crudelitate. Neque enim frustra supplicium est adinventum, sccleribus nequaquam cessantibus. Interfectus itaque est a nobis gubazes. Et quid mali, si hominem proditorem et hostem interfecimus? Atqui hostis appellationem recte interpretantes accusatores, non ei, qui remotissime sit dissitus, convenire aiunt, sed cuivis etiam populari, qui bostibus gratificari studeat. Quam quidem opinionem etiam nos optimam ccnsemus ct vcrissimam ; quippe quae rei
ipsius naturam attingaf. Cmn Itaqne utrisque noslrum haec sentculia probctur , age hostcm fuissc Gubazcn hoc ipso argumento αωnω demonstrcmus. Hoc cnim ilcmonstrato, etiam iure caesuni esse ipsum una perspicuum fiet. Universa itaque perpetuo barbara natio, cliamsi Romanis subdita sit, animo tamen ab cis alicnissimo dissita, ct lcguin discipliuam atque ordinem gravate fercns , ad novas rcs moliendas turbasque excitandas ferri consuevit, et placidissimc quidcm inter scse , dum aliis subest, vivere neutiquam perscvcrat, quin aliquod crimen incurrat. Quod cum ipsis sit impossibile, nationes eiusdem sccum instituti , et quae quam proxime acl eorum morcs acccdant, sibi adiungcre studcnt. Porro Gubazes etiamsi hiscc vitiis csset obnoxius, quod et barbarus ortus sit et communi natiouis infidelitate laborct : tantum ctiam odii adversus nos conccpcrat, nt id ncqnaquam diutius tegendmn ccnscrct, sed e contrario in apertum produccndam exercendamquc re ipsa hostilifatcm, quani tamdiu impactam animo suo latentcmque gcsscrat. Nobis enim allaborantibus et nullum non pcriculum subeuntibus, ne hostibus quicquam omnino e^ animi sentcntia succcderct, ipse domi sibi cum barbaris suis desidcndum censebat , longissimeque a laboribus bellicis abesse. Obser-
vabat tamen accurate proeliorum motus, quo tenderent. Si quid igitur praeclare a Romanis esset gestum, et strenuam verissimamque victoriae laudem reportassent, ipse hostilem suum invidumque animum declarans , mordaciter comicum in morem irridere et rerum gestarum splendorem ac dignitatem offuscare nitebatur, ridiculi ocepti ridiculum eventum appellans, quiqoe non ipsorum fortitudini, sed fortunae temeritati deberetur. Sicubi vero fortassis lapsi fuissemus, (qui enim fieri possit, ut res humanae non in contrarium vergant, sed perpetuo in uno eodemque statu permaneant?) tum iste tanquam ultroneus quidam eventuum iudex, fortunam quidem statim, perinde ac si eventus rerum ab ea non penderent, culpa omni liberabat: hoc vero fixum ei decretumque rnanebat, nullam aliam esse causam rei parum bene a nobis gestae, praeter solam animi mollitiem, manuum imbecillitatem et consiliorum stoliditatem. Fortunae enim mutabilitatem, inconstantiam et temeritatem et alia , quae nobis contumeliose obiiciebat, hostibus nequaquam adscribebat , tanquam hisce de causis, occasione ita oblata, nos superassent.