Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

19. Qui cum conatus hic non ex sententia successisset, ad Iusulam sc recepit; castrisque iuxta Romanos locatis, Martinum ad se, in colloquium ut veuiret, excivit ; qui cum advenisset, nisset, Tu, inquit, praefecte, cum ita sis industrius ac prudens, unusque sis ex iis, qui praecipuae sunt inter Romanos poteutiae, an non vis utrumque nostrum regem labore simul atque hostilitate mutua liberare ? Patierisne ipsos quam diutissime mutuis sese damnis afficere ? Quin potius si tibi placuerit pacta et focdera inire, age Trapezuntem Pouticam urbem cura exercitu te transfer; nos vero Persac hic manebiraus; ita , ut de induciis aut pace stabilienda per otiura agamus, fitlis utentes internuntiis; nisi vero volcns ac Jibens excrcitum hinc abduxeris, scito, o bone, quod pcr vim profligaberis. Certissimam enim habeo victoriam, eamque nihilo difficilius mihi comparavi quam hanc possessionem; simulque haec dicens, anuluni, quem gestabat, ostcndebat. Ad haec subiicicns Martinus, Et mihi, inquit, pax in votis summoque in pretio est, teque eam proponentem et constituentem iuvabo; melius vero haec nos perfecturos putarim, si tu qnam citissime in Iheriam te traustuleris,

182

ego vero Muchirisim mc recepero, atque ita de rcbus nostris dispiciemus. De victoria vero liceat tibi iactabunde arroganterque loqui, eamque inter venales et nostro arbitrio subiectas ac parabiles res collocare. Ego vero victorias Dei unius voluntate librari ccnseo eamque non ad fastuosos valdeque elatos vcrgcre, sed ad eos, quibus ille omnium productor atque moderator anuuerit. Haec cum Martinus pcrstrenue honestissimeque respondisset, barbari arrogantia oireusus, pace infecta, a mutuo colloquio discesserunt; atque hic quidcm ad castra, Martinus vero in Insulam se recepit. Nachoragan autcin nequaquam ibi commorancluin censeus, ad Phasidem nrbem sc confcrrc statuit, eoque potius Romanos evocare. Facillimum enim expugnatu illic esse propugnaculum audierat, quippe quod totum e lignis exstructum. esset, et circumiectos campos patcntcs et castris lnetandis accommodatos haberet. Atqui urbcm Phasidcm a fluvio ei cognomine ita vocatam csse, omnibus, arbitror, est notissimum; qui quidem fluvius Phasis non procul ab ea fluit, et oirca ipsam in Euxinum pontum fertur. Ad littus enim et ostia urbs sita est ; distat autem ab Insula sex summum parasaugis occasura versus.

183

20. Confestim itaque Nachoragan intempesta |nocte scaphis, quotquot secum plaustris advexerat, in flumen immissis atque inter se iuuctis , insciis Romanis pontem stravit, et exercitum universum in oppositam ripam transmisit. Cupicbat enim in eam oppidi partem, quac Austrum spectat , pervenire; e qua parte Phasidis fluenta nequaquam sibi impedimento fore videbantur muro appropinquanti; nam is in borealcm delabitur et protenditur partem. Nachoragan itaque sub primum diluculum movens e ripa iter suum contiuuavit , Iusulaquc quam remotissime praetcrita ad ulteriora processit. Romaui vero cum vix tandem hora diei sexta plcno iain erant, cognovissent Persas flumen traiecisse , vehementer perturbati erant , summaque vi aduitebantur hostes circa oppidum praevenire. Quocirca triremibus omuibus et actuariiis triginta remorum navibus, quotquot in portu stationem habobaiit, milite completis, celerrime secundo flumine ferebantur. At Nachoragan eos autcverterat, iamque ad mcdium intcr Insulam et utbem locum perveuerat , totamque flumiuis latitudinem lignis lembisque inter se iunctis iutersepserat; elephautorum caterva retro opposita, quautum et quousque illi progredi potueraut. Romauorum vero classis emiuus id conspi-

184

cata, puppim rcflexit, validoque retrorsum rcmigio utens et magna vi ac difficultate contra adversum rapidi fluminis impctuni nitens, sese recepit; duas niliilominus naves vectoribus vacuas Persae ceperunt; viri euim, cum etiam sese captum iri vidercnt, undis se ipsos audactcr commiseruut, pro maiore, uti arbitror, et pracsenti periculo minus eligentes, et fortunae incertitudinein pcriclitari malentes. Ouocirca et levissime in undas desilicbant, et in immo maxima ex. parte gurgite natantcs aegre ad suos evaserunt. Tuni itaque Romani Buzem quidcm apud Insulam reliqucrunt, cum suis copiis rcs illicomues curaturum et si opus esset opitidaturum; rcliqui vero omnes transversim traiecto flumine, aliaque per contincntcm incedentes via, nc in cadem, quae hostes insidebant, loca venirent, in urbem Phasidi fluvio cognominem perveniunt; portisque recepti praefecti pracsidia pcr muros suo quaeque ordinc disponunt; ncque cniin putabant scse viribus parcs forc, si stataria pugna procliandum esset. Primus igitur Iustinus Germani filius cum suo agminc in cditissima urbis parte ad mare vergentc locatur: exiguo vcro abhinc spatio praefectus stabat ct Martini copiac. Sub ipsum autem medium Angilas, Mauros penes se habeus pcltatos et hastigeros, Theodorus vero Tzannos

185

gravioris armaturae , et Philomathius Isauros funditores et iaculatorcs habens ; nequc procul ab his stationem habebat Langobardorum et Herulorum manus , ductante utrosque Gibro ; reliqua muri pars in subsolauum desincns oricntalibus agminibus sub Valeriano praefecto coustitutis curac erat. Hunc itaque in modum Romanus excrcitus in muri praesidio erat dispositus.

21. Vallum etiam munitissimum exterius ipsis exstrtictum erat, e quο primos hostium insultus sustinere possent, quique muro vico propuguaculi esset , cui non immerito utpote ex lignis constracto metuebant, et alioquin non una in parte prae vetustate vitium fecerat; ideoque etiam amplissimam in orbem fossam duxerant, quae ita aquis erat referta , ut ea ipsa labris effusa acuminatos ctiam palos, qui dense suffixi eraut, obtegeret, ita ut cerni non possent. Lacum enim , quem parvum mare appellant, et in Pontum Euxinum fertur, eo derivarant, facileque omnia replerant ; naves etiara onerariae grandiores quam proxime ad urbem admotae sublimcs habebant corbes, ad ipsa malorum carchesia subvectos , firmissiniisque viaculis dcpendentes , ut et turribus magnitudiue altittulineque lon-

186

ge essent superiores; desupcr stabant milites, et nautae quotquot audaciores erant et bellicosiorcs, arcus gestantes et fundas, aliasque machiuas imponentes, ad idonem usum praeparatas; sed et aliae naves per iluvium adductae ex utraque partc aderant, quibus praeerat Valerianus, simili modo atquc aliac instructae, ut hostes utrimque ex editioribus locis icti propulsarcntur, si propiore obsidione urbem premere vellent. Ne vero naves hae in fluvio dispositae facile a quoquam laedi possent, Dabragezas tribunus, natione Anta, et quidam ordinum ductor, Elmingirus noinine, prout cis per pracfcctos maudatum erat, decem actuarias naves bipuppes e copiis, quibus pracerant, iustruxcrunt, quibus altius provecti magna cum vigilantia fluviura tuebantur, transitusque omni ex parte circumspectantes observabant, modo medio fluminis alvco, modo huic modo alteri ripae adnavigantes. Interea iucundum quid et gratiosum ut in bello et proelio ibi accidit. Ulterius enim adluic quam hae naves erant dispositae, duae illae naves onerariae XXX. remorum, quas supra dixi milite vacuas a Persis captas fuisse; hae,

187

inquam, navcs militibus gravis armaturac erant instructae, atque ita rudentibus atl oram alligatac; noctu vero dormicntibus in eis universis, cum aestus iugcns esset obortus et rudentes distenderet, depressione agitatioueque navigiorum alterius illarum vinculum repente est disruptum; quam cum vortex solulam liberamque accepisset, neque illi vel remigio obniti, vel gubernaculo aliorsum eam dirigere possent, abreptam rapidissime celerrimeque ad Romanos, quibus Dabragezas praeerat, defert, qui quidem eam conspicati, laeti ceperuut, insperataque captura sunt gravisi, quod navis, quae antea vacua ab ipsis abierat, viris plena rediisset.

22. Interea Nachoragan cum universo exercitu e castris movens urbi appropinquavit, vclitando et iaculando tentare volens Romanos, an eruptionem facerent; caque ratione apcrtissime cognoscere, quo pacto sibi in scqnentem diem res bellicae praeparandae essent. Persac itaquc simulalque ad teli iactum pcrvcnerunt, confestim more suo ingentem sagittarum vim emittunt, multisque Romanorum vulneratis, alii quidem adhuc pugnando resistebant, alii pugna excesserunt. Angilas vero et Philomathius et ex ipsorum agminibus viri ducculi, tametsi Martinus universo exercitui imperarat, ut suo

188

quisque loco se contineret atque e tuto pugnarct, nihilominus tamen e porta ipsis proxima evolantcs, in hostem ferebantur. Theodorus vero Tzannici agminis dux initio quitlem suos continuit impetumpue repressit, temeritatis eos arguens; cum vero illi dicto audientes non esscnt, ipse etiam se pluribus non quidem libens adiunxit, et cum illis in hostem ivit, ne timitlus ccnscretur, caque sola tle causa honestum consilium speciose praetexere. Factum onini ei nequaquam probabatur, particeps tamen illius esse volebat, quemcumque tantlem exitum esset habiturum. Et certc parum aberat, quin omnes ibi simul periisscnt, nisi aliutl quoddam consilium a Deo corroboratum saluti eis fuisset. Dilimnitae enim, qui eo loci stationem habebant, instructaque acie stabant, contempta advcntantium paucitatc, quicti eos opericbantur, ncque se loco suo dimovebant; cum vero iam propius accessissent, coufcstim sinnatis diduetisque cornibus universos circumveuiunt, et in orbem veluti corona cingunt. Romani autcm omni ex parte conclusi, non iam de damuo ullo hostibus infereudo cogitabant; praeclarum vero atque inauditum facinus censebant, si ulla ratione possent evadere. Conglobati itaque praetcnsis hastis confertim in hostcs, qui oppidum versus stabant, irruunt; qui cum cos maximo impetu et tanquam

189

salute in se ferri viderent, confestim aciem inter sese mutuo dirimerunt ac separarunt, hominum cum certa propeinodum mortc luctantium et extrema audentium, neque quo ipsis audacia evasura esset reputantium impetum ncquaquam sustinentes. Sic itaque permittentibus Pcrsis Romani effugio elapsi laeti sese intra murum receperunt, simulquc portam clauscrunt. In tantum discrimcn venerant, nulla alia re pracclare gcsta, quam quod sola fuga salutem sibi peperissent.

23. Persarum vero baiuli, qui iamdudum in opplcnda fossa laborarant, iam illam totam opplcrant; et quicquid omni ex parte abruptum divulsuinquc fuerat, compositum iam adaequatumque erat, ita ut exercitui oppuguationem muri adituro locus pervius esset, et arietes aliaeque machinae expuguandis urbibus accommodatac uon difficulter moenibus admoveri possent. Plus vero temporis quam pro multitudinc operarum eo in opcre trivcrant. Cum enim lapidcs maxima ex parte humumque iiigessisscnt, rcplcndae fosnac hacc non sufficiebant; ligua etenim ad manum uon crant, nisi procul indc e silva caesu multo cum laborc adfcarcnlur. Romani enim iam antea agros omnes urbi circuniicctos, et practcrca omnia viatorum diversoria, er si quae alia in proximo crant doniicilia, inccndcrant , eo

190

nimirum consilio, ne hostes, commodam illic aptamque suis usibus materiam nacti, facile opera machinarcntur. Eo itaque die nihil aliud memoratu dignum est gestum; noctc autem ingruente Nachoragan se cum copiis suis in castra recepit. Postridie vero Martinus cum suorum animos confirmare vellet, hostes vero percellere, universum Romanorum excrcitum in unum coegit, tanquam de praesenti rerum statu consultaturus. Confcstim vero in mcdium venit (ita cnim id ipse procurarat) vir quidam non admodum notus, pulvere ohsitus perindc ac si essct longinquum itcr cmensus; is se recenter Ryzantio vcnirc dicebat, litterasquc ab Imperatore adferre; quas cum pracfectus libentissime acccpisset ac resignasset, non arcane apud se perlcgit, neque solis oculis tacitus pcrcurrens in animo suo earum sunimam prcincbat, sed alta voce recitabat, ut omnes exaudirent. Et libello quidem illo fortassis aliud quid continebatur; quae vero rccitabantur, hacc erant: Misimus tibi etiam alium exercitum, non minorem eo quem habes, ac proinde ctiamsi hostes multo sint vobis plures, non tantopcre tamen vos multitudine superabunt, quantum vos fortitudine; quo fict ut paucitati et excessui sua ctiam constet aequalitas. Ne vero etiam hoc nomine

191

illi se iaetitent, accipe etiam hunc exercitum, honorificentiae ostentationisque causa potius, quam quod necessitas ita postularet, missum. Bono igitur animo cstc, fortiterque rem gerite, utpote nobis uihil eorum, quae cxpedire vidcbuntur, neglecturis. Statim ιταque que iuterrogatus, ubinam csset cxercitus, respondit, quatuor lantum Persicis parasangis, non longius abesse; relictos enim ipsos circa Neognum fluvium, adhuc ibi stationem habentes. Ad haec Martinus iracundiam quandam vultu simulans: Retro cedant, inquit, quam citissime, domumque rcdeant; neque enim id unquam permiserim ut nobis sese adiungant. Indignum enim sit, si cum hi viri iamdudum nobis commilitones fuerint, multoque tempore ingentes nobiscum labores sustinuerint, et frequenter adversus hostes sint proeliati, et iam eo rem adduxerint, ut non procul absint a profligando hoste, et plenissimae victoriae corona adipiscenda; illi post necessitatem adveniant, et tantum non dcgustatis periculis parem gloriam consequantur, bellique exitus illis adscribatur, et quod omnium est iniquissimum, paria cum hisce praemia auferant. Ceternm illis quidem ibi manendum ceuseo, donec ad discessum sint parati, nobis vero hi sufficiunt ad quod reliquum est belli optime conficiendum; simulque his dictis, ad exercitum conversus, An non,

192

inquit , ctiam vobis , viri commilitoncs, ista videntur .̓ At illi , fausta acclaniatione praefecti seiitcutiam ut acquissimam approba- runt, ipsique multo iulcntiores sunt redditi , perindc ac si nullo alio subsidio indigerent. Piaccipuc vero ipsos ad contentionem ac- mulationcmque movcbat spes spoliorum ,• quodque brcvi omnia se di- rcpturos sperabant , utpote hostibus dclctis ; et hoc unum eis crat curac, quo pacto intcr se pracdam partirentur.

24. Evenit vero cliaiu alhul, quod Martinus animo praeceperat. Rumor cnim bic in vulgus spaisus latcque circumvagatus ad ipsos ctiam Pcrsas crat dclatus; quod utiquc altcr Romanus exercitus ad Ncognum fluvium pervcnisset , ct iamiam se cum aliis esset coniun- cturus. Pavor itaquc universos invasit , meluentcs si , cum tantis la- boribus attriti cssent , adversus reccntcm inlcgrasquc vircs adfcrcntcm exercitum ipsis confligcndum essct. Nachoragan vero nibil cuncta- 1ω , medioocm cquitum turmam c Pcrsicis agminibus misit ad cum tractunij pcr quem putabat transituros illos, de quibus fama dcccptus erat ; qui cum co vcnisscut, iiiagna diligcntia vigilantiaquc utebantur in re supcrvacanca. Occupatis cuim ojiporluniortbus locis , cx insidiis operiebantur eos, qui nequaquam erant vcnluri, eo videlicct animo, ut iu ipsos sccure tumultuarieque procedeutcs , quod nimirum inex-

193

spcctati venirent, irruerent progressusque celeritatem retardarent, quoatl usque oppidum expugnatum esset. Atque ita quidem Persarum non exigua mauus frustra laborabat, a reliquo exercitu subducta. Nachoragan vero vel sic exercitum eduxit, antevcrtere scilicct eorum adventum cupiens, qui nullo modo craut veuturi; animoque valde elato in Romanos terebatur, palam iactans atque insuper iurans, se eo ipso dic urbem totam cum ipsis liominibus incensurum. Oblitus enim erat, uti verisimile est, prae supcrbia fanaticus iste, quod ad proelium iret, rem adeo dubiam atquc incertam, multisque in utramque partom inclinationibus et vicissiludiuibus obnoxiam, niaximc vero omnium a divina quadam superiorcque necessitatc dependentem; cum ne parvae quidem res ullae in eodem semper statu pcrniaucaut, sed etiam inlinitae hoiuinuin nationcs frequeotiaque oppida et vita univcrsa commutentur subindc ct pcrturbentur, et spes de rebus universis perpctuae agitationi lluctuationique siut obnoxiae. Hic vero eo superbiae dcvcnerat, ut etiam operariis et niinistris, qui per silvam dispersi arbores praecidebant, sive lignaudi causa sive conficiendis machinis bcllicis, his, inquam, omnibus maudarit, ut cum fumum

194

in altum sublatum cernerent, scirent igncm iam Romanorum ligneo septo immissum, opereque, quod in manibus erat, omisso, cursim ad se veuirent, simulquc ignem immitterent, ut eo faciliua omnia incendio couflagrarcnt. Atque hic quidcm talia apud se iactans, oppidi murum adoritur. Iustinum veio Germani frlium (neque enim existimabat Nachoraganem tum temporia urbem invasurum) cogitatio quaedam divinitus, credo, subiit, au sanctissimum quoddam quodque Christianis maxiiiio in houore erat, uequc procul ab urbe distabat quam citissime irc, Dcique opem implorare. Delectis itaque ex Martini et suis copiis fortissimis quibusque bellicosissimiaque viris, et quinque millibus equitum, omnibusque veluti ad proelium armatis, cum illis procesait, sequentibus ipsum signis reliquoque apparatu militari. Casu vero accidit, ut neque Persae cos abeuntes sint conspicati, scd ncquc lii illos oppidmn vcrsus vcnientes; sed divcrsa via adducti, confcrlim impctum in moenia fecerunt, maioreque multo quam antca iaculatione sunt usi, tanquam ita et quidem magis Romanos pcrtcrrituri, citissimcque urbem direpturi.

25. Adeo vero dcnsae simul sagittac ferebantur, rursusquc aliae

195

atque aliae super alias, ut universum intermedium aërem sua densitate obtegereut veluti inter se coagmentatac. Comparasset quispiam rem ninguori ingenti aut grandini vehementi cum violentissimo vcnto ruonti: alii vero machinas admovebant , et tela ignita iaciebant : alii testudines (machinas ita dictas ) subeuntes , secures muro impingebant, quippc qui ligneus erat, ideoque facile discindi poterat: alii pavimeatum soli suffodere conabantur, et ad primam basim pervenire, atque ita quod compactum et coagmentatum erat convellere atque subvertere. Romani contra in pinnis et propugnaculis murorum stantes, acriter animoscque resistcntes pugnabant , veluti re ipsa ostendere volentcs, nequaquam opus esse, ut ipsis novae copiae subsidio venirent. Apparuit vero manifeste in ipso opere, quam utilis efficaxque Martini dolus fuisset. Omni enim ex parte incessautec adlaborabant , nihilque plane, quod ad propulsandum .hostem pertineret, omittebant. Nam et hastae multae telaque e sublimi iacta hostes vulnerabant, utpote in nudam nullisque propugnaculis tectam multitudiuem incidcntia, quaeque aliorsum ferri non poterant; saxa etiam plaustralia in tostiuliues iaciebautur, omnem illarum contextum perrumpentia; quin et minores lapides fundis eiecti galeas Medorum scutaque perfringcbant, et ad murum quam proxime accedere nou si-

196

nobant, multum molestiae ac damni inferentes. Eorum voro, qui in corbibus stabant, prout modo dixi, alii quidem sagittis , utpote ex sublimi missis, quam plurimos laedebant, alii machinas peritissime tractabant , et peruicia quaedam tola magna cum violentia excussa longissime ferebantur, adeo ut etiam multos barbaros procul adhuc inde advonientes ex improviso una cum ipsis equis traiicerent subitoque prosternerent. Tum ingons excitatus est clamor, et tubae utrimque bollicam quandam cantionom sive classicum accinebant. Persae vero tympanis perstrepebant , et ingontes ululatus terroris excitandi causa edebant; equorum etiam hinnitus, scutorum ictus et loricarum fracturae confusancum quendam atque immanem sonitum miscebant. Interea Iustinus e templo revertens, quid rei ageretur, ex turbulento sonitu strepituque cognoscens , converso statim equitatu et in ordinem reducto, signa in altum tollere iubet, omnesque operi ut se accingant iubet, ita secum statnentes, non absque divini numinis nutu factum quod oppido exivissent; sed ut inopinata irruptione hostibns metum iniicerent, et ab obsidionc profligarent, Simulatque vero paululum progrcssi Persas in murum impetum facicn-

197

tes suut conspicati, tum utique confcrtim clamore edito fn eam partem irrutuit, quae iuxta marc instrucLa acie stabat. Ex ca enim etiam ipsi parte venerant; statimque alii quidem contis, alii sarissis, alii ferientes, quicquid obvium erat sterncbant; violeutiorcque impetu in deusos hostium ordines facto, scutisque protrudentes, condensatam confertamque eorum acicm perfregcrunt.

26. Persae vero huuc iilum exercitum esse rati, quem adventare intellexeraut, quodque clam et insciis iis, qui seiuucti a reliquo excrcitu in ipsos missi craut, iam adveiiissent, perturbatioue ac metu pleni, et confusance in se ipsos revoluti, sensim retrocesserunt, pedemque retulerunt. Quod cum Dilimnitae cmiuus cernerent, (sub nicdiam enim muii partem pugnabant,) paucos quidcm ibi reliquerunt, ceteri ad cam partem, quac maxime laborabat, se contulerunt. Augilas vcro et Theodorus, Romanorum duces, quorum etiam ante raemini, animadversa paucitate eorum, qui manscrant, coufestim cum satis valido agmine eruplionem ex oppido faciuut, et uounullos quidem eoruin obtruncant, nonniilli vero in fugam se dedcrunt; quos ipsos Romani persequi uon destitcruut. Dilimnitac autem haec conspicati, qui Persis laborantibus auxiliaturi ivcrant, rursus in contrarium viumvcituntur, Romauis obviam ire volcutcs, mclius cousultiusque

198

existimantes, si potius popularibus suis quam citissime subvenirent, inordinato studio effusoque cursu ferebautur, ita ut indecenter fugientibus magis quam in alios euntibus similes viderentur. Currebant enim tauquam suis opitulaturi, plus tamen perturbationis quam irae prae se ferebant. Persarum autem exercitus, ut iam quam proxime ipsis instructa acie stabat, cum videret Dilimnitas ita tumultuarie et sine ordine ferri, neque aliud quam fugere eos rati, secumque reputantes nequaquam illos eam turpitudinem in se admissuros, nisi in extremum aliquod et ineluctabile periculum redacti fuisscnt: tum utique etiam ipsi turpiter terga vertcntes sunt dissipati, et praemeditata iam obscureque tentata fuga in apertun erupit . Dilimnitae enim haec de Persis opinantes, socios sese illis adiunxerunt, unaque fugerunt; fallenles simul et falsi. His itaque peractis, maxima Romanorum vis muris effusa, manifestiorem Persarum fugam reddidit, tergis eorum inhaerendo et extremos metendo ; alii vero alia ex parte irruentes , adversus resistenles adhue et conglobatos acriter pugnabant. Laevum enim barbarorum cornu iam aperte inclinarat solutumque erat; qui vero in altero stabaut, fortissime re-

199

pugnabant. Elephanti onim pro vallo obiecti et prorucntes, sicubi confertis clypeis pugnam inirent Romani, statim aciem turbabant, ct sagittarii, qui eis vclicbantur, Romanos irrueutes gravitcr iaedebant, utpote iu sublime elati, certaque eo, quocl ediliores essent, tela iacicntcs. Qnin et cquitum turmae discurreutes facile invadebant atque turbabant pedites ct gravioris armaturae milites; iainquc cx ea parte Romani ad fugam incliuati pedem referebant.

27. Vir autcm quidam inter eos e satellitibus Martini, Ognaris nomine, in summas angustias redactus, adeo ut nullum ei pateret liberum efFugium, ac iam de salute sua desperans, et quodammodo fortunae alcam pcriclitans, irruentcm in se horrcndum in modum qnendam c ferocioribus clephautis, magna vi ad imam frontem circa Bupercilium hasta fcrit, spiculo ita adacto atcpie impacto, ut quod reliquum crat hastae propenderet. At hic accepti ictus impa- tiens, atquc insuper hasta circa oculum rotante perturbatus, confestim rctroactus atcpie in orbem se versans, ct promuscidem nunc

200

quidem instar flagelli hnc illuc torquens , multos Persarum percussit et in altum iecit; nunc vero eandem in longum extendens horrendum quendam atque immanem barritum edebat ; mox vero etiam super se stantes excussos prostravit et proculcatos extinxit; totum deinde exercitum Persicum conturbavit, equos etiam, ad quos propius accedebat, effrenes erectisque iubis restitantes reddebat; et quos prensasset dentibus proscindebat ac discerpebat. Erant itaque omnia eiulatu et tumultu plena. Equi enim ferocia belluae expavefacti, habenis non admodum audientes crant, sed anterioribus ungulis in altum elatis sessores evolvebant; atque ita turbulente per medium agmen saltabundi ferebantur, anhelantes crebrumque spiritum naribus efflantes. Viris autem in se ipsos reflexis, omnibusque sese mutuo impellentibus cubitoque protrudentibus, et unoquoque vicinum suum antevertere contendente , quamplurimi a suis interficiebautur, in amicissimorum et popularium suorum enses impingentes. Cum itaque tumultus et perturbatio vehementer iam invaluisset, Romani quotquot antea muro egressi erant, et si qui forte intus manserant, universi in unum agmen conglomerati, et fronte acici quam validissime scutis communita, in hostes ita adhnc confusos irruunt; qui, ut praeterilis laboribus defatigati, cum impetum sustiuere non possent, citissime fugcrunt; at ne id quiden

201

ordine aliquo servato fcccruut, nequc ita persequentes propulsarunt, sed dissipati dispcrsique suut alius alio, prout cuiquc successit. Quin et Nachoragan ipse inopinato rei eventu obstupefactus retrorsum cursim adequitabat, significans omnibus flagcllo et maudans, ut quam cclcrrime fugerent, quod quidem iam ab illis factum erat. Sic utiquc illi iactantia sua in contrarium ccssit. Romani vero non antea pcrsequcndi ac trucidandi barbaros finem fecerunt, donec Martinus suflicere ratus per tubam eos revocavit, iraquc percitos eorum animos mitigavit. Atque ita Persae aegre tandem ab castra sua salvi evaserunt, non minus quam decem bcllatorum millibus iu co conflictu desideratis.

28. Romani autem ex pcrsecutione reversi, testudines reliquasque Persicas machinas circa murum relictas incenderunt; unde cum ingens esset flamma excitata, ministri et baiuli, qui ad silvam caedeudam missi crant, cum e longinquo intervallo fumum sursum tcndentcm altcque in acrc volutantem essent conspicati, confestim miseri ad oppidum coutcnderunt, existimautcs, quod quidem Nachoragan autea superbe iactarat, mocnia conflagrare. concitato itaque cursu fcrcbautur; vcriti, opiuor, ne post fcstuiu,

202

quod aiunt, veniront, omniaquo ante ipsorum adventum in favillas et cinerem essent redacta. Ccrtabaut itaque inter se celeritate, nescientes fore ut qui vinceret, primus moreretur. Omnes enim ex ordine a Romanis capti, obtruucati fuerunt, perinde ac si ea tantum de cansa venissent. Perierunt itaque non multo pauciors duobus millibus. Tot viris operariis et in re bellica minime exercitatis, quique nunquam in aciem piodiissent, ultronei cuiusdam atque inopinati exitii auctor fuit Nacboragan, qui inconsulta imperarat. Usque adeo arrogantia non solum suos possessores, sed et illos, quos eis inscrvire et morem gerere contingit, perdit. His vero ita peractis, Romani quidem optima spe pleni eraut, se in posterum facile superiores futuros, si foitasse barbari proelium instaurare tentarent. Quotquot vero ipsorum in conflictu perierant, (erant autem non pauciores ducentis) cos honestissime sepelierunt, laudata eorum strenuilate, quippe qui ut viri fortiter rem gessissent : hostium vero cadavera spoliarunt, et ingeutem armorum aliarumipie rerum vim acquisiverunt. Neque enim scuta et loricas tantum et pbaretras nonnulli caesorum gestabaut ; sed et torques aureos et monilia et inaures aliaque id genus muliebria exipuisitaque orna-

203

menta, qualibus notabiliores honoratioresque Medi ornari solent, ut spectabiliorcs sint, et a vulgo secernantur. Nachoragan vero, cum iam ipsum commeatus aliaque necessaria deficerent, et iam bniina immineret, proeliandi quidem desiderium prae se fcrebat, et ad hoc se comparabat; re tamcn ipsa consilium desideriumque suum non praestabat; sed Dilimnitarum agmine postridie ad stadium emisso, et adversa in Romanos fronte stare iusso, eoque ipso proelii abs se committendi expectationem excilans, sensim ipse cum rdiquis copiis Cotacsium et Muchirisidem versus movit. Cum vero iam maximam viac partem confccissct, tum et Dilimnitae sotuta acie facillime absccsserunt, utpote leviter semper armati expeditioresque, et praetcrca robusti pedibusque celercs. Adventabat autem etiam alia ipsius Persici cxercitus pars, quae ad Neognum fluvium antea missa fuerat propter Martini dolum, quemadmodum supra a me dictum est. Cum enim coguovissent victos quidem esse Persas , Romanos vero universa iam regione potiri, confestim occultiore itiucre et a publicis viis remoto Muchirisidem perveuenint,

204

conflictuum quidem nequaquam, dcdecoris vero ex fuga et quidem multo turpius participcs. Postcaquam igitur uuivcrsus excrcitus in umun convenisset, maiore equitatus parle ibi relicta, et Wafrise, viro inter Persas celeberrimo, magistro equitum eis constituto, ipse cum paucis in Hiberiam rediit, tauquam ibi hibernaturus.

205

ARGUMENTUM.

Iudicium de caede Gubazis, Athanasio quaesitore, instituitur(1). Primum lustiniani liiterae ad Rufmum datae, quibus Gubazem Byzantium mitti iusserat, recitaniur (2). Oratio accusatorum aduersus Bufinum et Ioannem (3, 4, 5, 6). Vix sedatis vulgi hi longa oratione se defendunt (7, 8, 9, 10). Causa utrimque perorata, orata , Athanasius reos damnatos ad supplicium duci iubet (11). Misimianorum legati auxilium pctcntes comiter a Nachoragane excipiuntur (12). Insequenti anno Romani, Baraze et Pharsante ducibus, Misimianis bellum inferunt : in fnibus Apsiliorum Persarum exercitus iis obviam venit (13). Bomani Hunnos Sabiros hoc anno cum Persis mililantes ex improviso adorti vehementer premunt; Persarum exercitu superveniente rccedunt (14). Interim Elminzur, dux Romanorum a Iustino missus, Bhodopotin, Lazicum oppidum, a Persis olim expugnatum, subito aggressus occupat. Misimiani legatos Apsiliorum pacis causa a Bomanis missos occidunt (15). Irati Bomani ftnes eorum invadunt et exercitum vincunt. Victi Tzachar, castellum munitissimum, se recipiunt (16). Quod Bomani setgniter obsidentcs ab loanne Dacna, quem Martiuus ad eos miserat, novo studio incitantur (17). Centum eorum, Illo duce, explorato itinere, , oppidum sub ipsa arce situm noctu adscendunt (18). Oppressis per noctis tenebras custodibus, omnes incolas crudelissime trucidant (19). Sed ipsi paulo Misimianis cum magna clade detruduntur. Verumtamen Bomanis nihilo secius castellum oppugnantibus, Misimiani pacem orant, quam Ioannes concedit 20). Misimianorum rebus compositis, Iustinianus summum imperium Martino abrogatum Iustino tradit (21). Ioannes quidam Afer, venia a Instino impetrata, nefario dolo a provincialibus pccunias exigit (22). Chosroes Nachoraganem propter cladem ad Phasin urbem acceptam excoriari iubet (23). Digressio de novi Persici imperii regibus (24, 25, 26, 27, 28). Cabadis, Persarum regis, fata cum similibus Zenonis Isauri et Nepotis casibus comparantur. Chosrois, novissimi regis, ingloria mors (29). Sergii interpretis diligentia laudatur. Chosroes per Zichum legatum Byzantium missum inducias cum Iustiniano paciscitur(30).

206

1. Hac itaque victoria potiti Romani , et induciis quodam- modo a bello factis , armisque confestim conquiescentibus , tum de- mura quaestio habita de facinore in Gubazen commisso. Athanasius ergo in excelso quodam throno deccnter consedit , chlamydem indu- tus, quali fere politissimi principes uti solent. Aderant vero ipsi viri et scribendi apprime periti, ct scripta prompte expcditeque legendi, aliique miuistri everi et graves , et in rebus iudicialibus optime versati , praccones etiam altum clamantes , et lictores ; omncs hi ex Constantiuopolitaua aula delccti. Proferebant vcro iu medium ii, quibus id commissum erat, viucula ferrea , collaria , compedes et tendiculas aliaque id genus instrumenta tortoria. Et υ1δθm mihi videtur Iustinianus Imperator non abs re neque temere, sed pruden- tissime decori habita ratione, mandasse , ut hoc ordine atque appa- ratu iudicium institueretur, non solum ut qui ibi crant barbari, CUBt eis Romanorum instituta magnificentiorc apparatu propouereutur , ca et adinirarentur magisque corum gubernatioui assueficrent : ve-

207

rum ctiam ut, si quidem Gubazes defectione antea ad Medos tentata caesus fuisse deprehenderetur, non amplius eius caedem dolerent Colchi neque ut gravi malo accepto indignarentur. Si vero interfectores per falsam criminationem facinoris piacularis perpetrati convincerentur, ipsis publico iudicio damnatis, et praeeunte ac proclamante praecoue per excrcitum circumductis viudiceque gladio, omnibus spcctantibus, capite truncatis, atrocior barbaris rei exitus et duplicatum supplicium esse videretur. Sciebat enim, si clandestina nece barbaricum in morem Rusticum et Ioannem e medio tolli mandasset, existimaturos Colchos, iniuriam, quam acccperant, non satis pro eo ac debebat vindicatam, neque satis graves de crimine poenas sumtas fuisse. Iudicio vero pro tribunali instituto, et causa untrimque disceptata, et ministris iudiciariis ultro citroque commeantibus, utque actores et rei apte suo ordinc iutcrloquantur procurautibus, versante etiam ob oculos maicstate iudiciali et grandiloquentia aures feriente, eoque onini apparatu niortem immineutem horribiliorem efficiente: liis, inquam, omnibus ita peractis, rem ipsam niaius aliquid atque atroeius barbaris esse repraesentaturam, et fortasse criminis admissi nieritum excedens. Haec enim etiam ipsos cives Byzantinos, tametsi frequenter illic coutingant, percellunt, atque

208

extra sε ponunt, nedum barbaros iis non assuetos. His igitur, ut arbitror, de causis Romanum, immo vero Atticissimum, tribunal ad Caucasum fuit indictum.

2. Tum vero Rusticus et Ioannes e carcere producti, ad sinistram partem sunt constituti, utpoti rei; ex adverso stabant actores, qui eum criminaturi erant, Colchorum sapientissimi, quique iam a multo tempore Graece loqui didicerant; ac primum quidem postularunt, ut litterae Imperatoriae publice recitarentur, quas antea Ioannes de hisce rebus ad praefectos exercitus attulerat. Quod quidem postulatum cum et iudici probaretur, quidam ex iis, qui ad hoc erant designati, altiore voce eam recitavit; sic habentem: „Incredibile quidem mihi absurdumque videtur, quod a vobis nuntiatur, Gubazi deliberatum esse, patriis moribus relictis, et iis qui unius eiusdemque sunt cum ipso in omnibus sententiae; veteribus suis ducibus, Romanis inquam, desertis, ad inimicissimos alienissiinosque atque adeo diversae a nobis religionis homines desciscere, et quidem cum nulla nostra in se iniuria sit provocatus. Verumtamen cum sciamus humana omnia esse instabilia et in lubrico posita, proque varietate incidentium rerum circumagi ac rotari solere, non plane derogan-

209

dam esse nuntio vestro fidem duximus, neque committendum, ut ea quae sive cogitavit tantum, sive plane statuit, non praecaveamus; ingentes nobis ipsis curas, et ambiguum fluctuantemque incertitudine eventus animum retinentes. Et profecto absurdum est ac molestum nemini plane firmiter fidere, sed suspicione semper metuque laborare, etiam de iis qui nobis sunt intimi. Nihilominus (in omnibus enim hoc vincit) sequimur etiam nos naturam, et diffidimus. Ne vero praecipitanter crudele aliquid et saevum in Gubazen statuamus, neve contra indecenter aliquid hac in re faciendi metu adducti enervemur remissioresque videamur; sed potius pocnitudinem utrimque imminentem subterfugiamus, consultum nobis et medio cuidam moderationique tenendae convenientius est visum, huc hominem adduci. Mittite itaque eum quam citissime, sive volentem sive coactum. Quodsi ille voluntate vestra intellecta restiterit, et ire detrectaveit, apprehendentibusque vobis et protrahentibus (nam et hoc vobis tum facere licebit) propulset et reluctetur, aut quocunque tandem modo manus vobis intulerit, tum demum manifesta habituri sumus rerum, quas molitus fuerit, indicia, et in prsterum inter eos, qui maxime hostes sunt, censebitur, adeo ut si

210

quis eum talia audentem etiam interfecerit, ne hoc quidem immerito factum censebimus, neque percussor facinoris sui poenas luet; utpote non ut homicida puniendus, sed ut tyrannicida “ Imperatoriis itaque litteris talia quaedam mandari est cognitum.

3. Statim vero viri Colchici instituendae accusationi designati, cum iudex ipsis permisisset, ut causae suae praesidia, si vellent, in medium adferrent, alacriter criminationem sunt adorsi, in haec verba: „Scelus ipsum perpetratum, ο iudix, aperte, etiam nobis tacentibus, clamitat auctores gravissimis suppliciis esse obnoxios: ceterum cum legibus vestris ita cautum sit , ut ne de manifestis quidem maximisque criminibus sententia feratur, donec facta ipsa plana oratione explicata fuerint; venimus nunc quae facta sunt simpliciter exposituri. lta enim etiam a nobis praestabitur quod lege cautum est , etiamsi oratione utainur simplici minimeque ornata, quaeque magnitudinem criminum admissorum nequaquam exaequet. Quaenam enim excusatio suppetere potest iis, qui talem virum, amicum vobis et familiarem, societate belli et foederum coniunctum eademque vobiscum de Deo sentientem, et quid non eorum quae nobis familiaria sunt consecutum, nefarie adeo interfecerunt, tantamque adversus vos hostilitatem declararunt, hostium gratiam demerendo?

211

Rex enim erat, qui interfectus est, o iudex, et gentis non ignobilis et strenuus virtutis cultor, et Romanorum studiosus semper multo magis quam interfectores. Eversae iam sunt Colchorum res et collapsae, immo potius publicae, siquidem pars quaedam etiam nos ncque minima subditorum sumus, deperiitque vobis rerum vestrarum integer atque inoffensus status, potentiaque vestra vehementer est imminu • ta; res publica vero, quae non omnibus suis partibus est valida ac firma, sed vel exigua sui parte labefactata, recte iam ultra consistere non potest; e contrario vero falsam appellationem usurpat , quippe quae integritate perfectioneque sua est privata. Horum itaque omnium cum ipsi sint auctores, aiunt non debere vos factum ipsum tametsi alrox considerare, sed tantum, qua mente consilioque factum sit, investigare atque admittere , et ex obscuris quibusdam et quodammodo verisimilibus argumentis repraesentare animis vestris benelicium iude acceptum , potius quam evidenti damno, quodque re ipsa experimur, fidem accommodare. Haec itaque commenta fallaciasque etiam ante iudicium institutum frequenter in vulgus iactantew multorum animis se fucum fecisse arbitrabantur. Quodsi vero in ipso iudicio haec ipsa proponant, intelligant , o iudex,

212

neque Romanum neque iustum esse, adeo aperta manifestaque iniuria neglecta, incertis potius de causis, quas ipsi frustra commenti sunt, falli. Neque enim ferendi sunt, qui interieclum quidem abs sese virum hunc aperte fatentur, maximam vero ex hac caede utilitatem ad publicum pervenisse prodigiose mentiuntur. Quo pacto enim consistere possint sibi ipsis contraria ? aut quo pacto factum ipsum atrox appellantes, animum eius, qui id perpetravit, Iaudabimus, tanquam publicum bonum spectantem ? Sunt enim haec quam remotissime inter se disiuncta et insociabilia ; et neque unquam simul subsistere possunt utilitas et iniquitas, crudelitas et iustitia.

4. „Quod si vero etiam nudus ipsorum animus est explorandus, hoc quoque ipso maligni nequissimique esse convincentur, quippe qui consilia Persis grata agitarint, adeo ut ne Romani quidem sint appellandi isti sanguinarii, neque amica societas cum iis tanquam popularibus sit habenda: sed summi potius hostes sint. censendi ; quandoquidem etiam nunc commuui naturae lege sunt seiuncti, tametsi nondum a vobis scripta. Adversarii enim atque hostes ex factis sunt aestimandi, non ex locorum disiunctioue. Hic vero, quae grata sint hostibus summo studio procurans , me-

213

rito hostis est iudicandus, etiamsi praesto sit, unaque militet, quantumvis etiam quam proxime genere sit coniunctus. At vero, non amicum sese, non regem interfecisse dicunt, sed hostem potius et tyrannum et Persarum studiosum. Eo enim iniustitiae iniquitatisque pervenerunt, ut Medismi accusent mortuum; eoque iam miser redactus est, ut ne mortuus quidem a malis sit liber, sed nunc proditionis insimuletur, cum ei victoria nihil est profutura. Quaenam vero lex sive apud vos sive apud barbaros laudaverit accusationem post iudicium factam ? Iudices enim ipsi , et hostes et accusatores, omniaque simul facti, supplicium indicta causa de immerente sumpscrunt, quale par erat sumi de eo, qui revera tyrannidis esset convictus. Prodeunt vero nunc, cum defendi oporteret, accusantes hominem iniuria affectum. Oportuisset vero illos, priusquam ipsum interficerent, si modo accusationibus suis fidebant, aperte in eum actionem instituere, primosque in ius vocare, non vero nunc accusatos recriminari. Si enim hoc omuibus licet, cur non etiam nos istos carnifices nostris manibus interficimus, cum liceat nobis in ius fortassis adductis recriminari contraque obiicere ipsis etiani mortuis, quae antea ab ipsis fuerunt commissa? Atque

214

ita conari probare, iure nos scelus scelere compensasse? Multo enim gravius nos rebus manifestis antea perpetratis irritati, nos ulcisci possimus; atque ita contentio recte procedat. Sed neque a nobis, nec ab aliis talia patrari oportet, si modo secundum patrias leges vobis est vivendum. Age enim, si quibus libitum fuerit, licuerit privatos suos inimicos sic confestim interficere, eoque saepius facto in infinitum crescat haec audacia, quo pacto tandem vobis libere intrepideque iudicandi potestas integra permaneat? Cum enim omnes et interficiant et interficiantur, mutuasque sibi insidias impune struere audeant, neque vos supplicium de eis sumere poteritis: quin potius tota gens contribulis temere est interitura, quaestionisque habendae occasionem praeripiet malum semper malo vindicantium protervia.

5. „Atqui quid mali, inquiunt, si uno homine et quidem illo proditore interfecto, omnes nobis belli societate coniuncti moderatius se gerant ? Proditoribus sane etiam quamplurimis e medio sublatis, etiamsi nihil aliud utilitatis ad interfectores redeat, ipse tamen talium interitus abunde satis per se est fructuosus. At vero si proditione neutiquam demonstrata confestim vir aliquis maximi nominis e medio tollatur supplicioque afficiatur, perinde atque

215

aperte deprehensus, quo pacto vobis socii hinc moderatiores reddantur? Immo vero quo modo non potius pacta conventaque dissolvant, si vos participes tanti sceleris exstitisse putarint, reputantes quod si erga intimos coniunctissimosque vobis adeo sitis inhumani atque iniqui, nullo etiam modo constantes sitis futuri erga aiienigenas et extcros, et necessitate tantum ita postulante, non ultra notos? Ceterum vos neque neque illius consilii participes fuistis, neque piaculare scelus, quod privatim illis insedit, universam Romanorun gentem involvit, neque veterem illam de vobis opinionem, quod nimirum fidi constautesque sitis aequissimisque legibus utentes, horum nefaria malignitas infringet: quin potius ita nobis persuademus , vestrum hoc tribunal pro communi gentis gloria constitutum; ut universi homiues intelligant, vobis neutiquaim volentibus factum, ut Colchis adeo atrox iniuria ac vis inferretur. Nunc enim fortasse in utiamque partem sententiae multorum vergunt opinionesque fluctuant: ex tuo vero, o iudex, iudicio, hisce iamiam necatis, magis etiam nunc perspicuum fiet, quod non amicorum vcstrorum proditores sed delinquentium castigatores esse consueveritis. Tametsi enim verbis causam suam defendere videntur, reipsa tamen se ipsi accusare coarguuutur, et caedis abs sese com-

216

missae indignitatem fateri. Regiae enim litterae mandant praefectis militiae, ut Gubazen Byzantium mittant, primo quidem suadela utentes, obaudientem vero et necessitati reluctantem cogerent ; nulla tamen ratione interficerent, donec aperta defectione facta hostiliter agere coepisset. Hi vero cum neque praefecti militares essent, neque alioqui eis liceret, quae liberet, facere, repente miserum trucidarunt, haudquaquam ut Byzantium iret hortati, cum ne modicam quidem vim ei utrenitenti intulissent, neque omnino tentassent an aliquo tandem modo mandatum regis contemneret. Gloriantur interea illi et iactitant, se Imperatoris mandata exsecutos, cum potius illius voluntatem contempsisse deprehendantur, falsisque criminationibus Gubazen onerare non sint veriti et contraria ab iis, quae recte mandata data erant, propria auctoritate in eum decernere ; et quod quidem omnium est iniquissimum , neque litteris Imperatoris ostensis, ut cognita eius voluntate quid facto opus esset statuerent.

6. „Quo pacto igitur non illorum scelus quodvis necis aut supplicii genus exsuperare censuerimus? Iniuria enim cuivis alteri illata, res est fugienda vetitaque legibus, praecipue si amicum et benevolum quique frequenter pericula pro sociis adierit, contingat esse eum, qui

217

iniuria est affectis. Quis enim est qui Persicis opibus omnibusque rebus oblatis benevolentiam erga vos commutavit? Quis, qui Chosrois amicitiam aspernatus, apud quem facilis ei ad summas divitias aditus patuisset, minore apud vos loco esse maluit ? Quis autea regione vestra longissimo tempore a Medis oppressa, cunctantibusque adhuc vestris auxiliis, confestim mutatis translatisque sedibus altissima Caucasi iuga insedit, atque ibi ferinam potius quandam vitam agere sustinuit, quam hostium munificentia, domum reversus, molliter et delicate vivere? Quis tandem ? Ille cui nihil adeo erat arduum et grave, quod, si vestra causa toleraudum esset, reformidaret, gubazes, o leges, o iustitia ! ille, inquam, Gubazes defectionem ad Medos tentans, ille tyrannus, ille Romanorum proditor; et caesus est a Rustico et Ioanne, adeo nefariis abiectisque hominibus, vir rex ductus: qui etiam si revera eiuscemodi crimini fuisset obnoxius, non tamen illum statim ab his e medio tolli oportebat, sed potius ut reus peractus cunctantius a communi Romanorum pariter et Colchorum Imperatore, utpote maximo omniumque eminentissimo, nierito supplicio afficeretur. Verum cum nulla illis legitima huius caedis perpetrandae causa fuerit, sed potius vesanum quoddam odium ex

218

invidentia ortum eo mali eos provexerit, verisimiliter recto consilio et moderatae cogitationi, eiusque quod maxime conducibile esset cognitioni nullum tempus reliquerunt, sed soli animo superbia elato odioque flagranti habenas laxantes omnemque permittentes libertatem, quodque multo ante tempore praemeditati erant et parturierant, hoc pacto, occasionem nacti, sunt exsecuti, adeo ut neque praesentis temporis statum observarint, sed ne cogitarint quidem. Adeo enim difficili bello premente, prudentium virorum erat etiam peregrinas neque adhuc notas nationes sibi humanitate conciliare. Hi vero etiam eos, qui iampridem erant coniunctissimi Romanis, debellare maximi fecerunt; et quidem , quantum in ipsis situm est, hostibus dediti sumus, insidiamur iam olim amicissimis, regio nostra Persarum est, et patria iustituta prorsus abolita ; quanta seditionis atque tumultus intestini furiosa indicia? Quocirca cum haec omnia ita se habeant, et res nostrae adeo omni ex parte sint collapsae, ita digna si quae excogitari possint supplicia istis sunt inferenda. Si enim etiam nos fidi erga Romanos et constantes sumus , non est tamen aequum, o iudex, ut hi lenitate nostra abutantur, minusque aliquid patiantur, quam facinoris atrocitas postulat.“

7. Cum vero accusatores ita criminationem suam peregissent,

219

Colchorum copiae (eo enim convenerant) verborum enuntiationem non satis exaudire poterant, neque sententiarum pondera: rem tamen ipsam intelligentes, cuius causa singula in medium erant producta, decertantibus ipsis animi propensione collaborabant, eosdemque, quos accusatores, gestus prae se ferebant, atque ita animis affecti erant, prout illivel fiduciam vel commiserationem vultu exprimebant. Ac deinde ubi dicendi finem fecissent, statim hi , restitante nonnihil iudice et consultante, tacite incusabant, molesteque ferebant adversarios non statim ad necem rapi. Mandante vero iudice, ut et illi quae vellent pro sese dicerent, tum aperte reclamare coeperunt, et iam submurmurabant, vocesque ipsae iam manifestius exaudiebantur. Sed accusatores, silentio manibus indicto, marioris tumultus ansam praeciderunt. Silentio itaque facto , progressus in medium Rusticus cum fratre suo Ioanne, in hunc modum verba fccit : „Mutavit nobis subito, iudices, et in contrarium vertit consiliorum nostrorum eventum Fortuna; cumque maxima nobis praemia sint debita, capitis accersimur. Verum enimvero iucundissimum nobis hoc certamen iudiciale videtur maximeque gloriosum; fiet enim omnibus perspicuum, solis nobis hoc deberi, quod homo proditor et tyrannus sit interfectus, et

220

imperatoris nostri res ex parte conservatae ; adeo ut etiamsi mori nos contigerit, libentes vel sic simus amplexuri veluti amicum et voluntarium id, quod est acerbum et coactum, et moriemur pulcherrimum hoc ad alacritatem tranquillitatemque animi viaticum habentes , conscire nobis irsis, quod Romanos adhuc in Colchos imperium obtinentes reliquerimus, neque illud ipsis ab aliis ereptum. Si enim Persicum esset istud tribunal, eorumque iudicio nobis staudum esset, omnino nobis negatione eorum, quae facta sunt, foret opus , extimescendaeque essent probationes ; magnopere etiam laboraremus, quibus verbis eas refutaremus apud iudices inimicissimos graviterque hoc facto offensos, quia spe sua essent frustrati. Cum vero iudex sit Romanus, quam ob causam a nobis factum negetur, aut quid opus est excusare apud vos id , quo ipso bene de vobis sumus meriti, qui tyrannum interfecimus? Neque enim tribuendum ei est venerandum regis nomen, qui ab eo alienissimus re ipsa est deprehensus, quantumvis clamitent accusatores, et atrox a nobis facinus perpetratum dicant, utpote rege interfecto. Oportet enim non fibulae et chlamydi exterioribusque ornamentis hauc. appellationem tribuere , sed ei qui iustitiam exercet, et cupiditatibus suis modum non excedit

221

cogitationesque suas solo honrsto metitur. Quod si itaque talem virum interfecimus, contra leges fecimus, iusta est accusatio, merito violenti, superbi et sicarii a Colchis appellamur. Si vero illius mores ab hisce virtutibus quam longissime aberant , nihil vero moderatum animo agitabat, sed vel ut Persas in nos clam adduceret eisque ditionem nostram proderet, cur non potius oportuit imminentis mali occasionem hoc praeclaro facinore antevertere, quam regium habitum verendo in hostium potestatem venire? Qui enim periculum aliquod a quopiam praemeditatum praesciverunt , cumque protinus possent insidias declinare, et praesens discrimen utcumque propulsando cunctautius sese in posterum adversus eventa comparare, magnae crudelitatis fuerit multo ante iis supplicium inferre, et non potius contentos esse facultate, quam habent, insidias contrariis insidiis propulsandi. Ubi vero machinationibus iam in actum dcductis nihil ad remedium fit reliqui, sed iamiam omnia pessum eunt, sublata una cum communi salute omni etiam eius spc, ibi tum prudentibus viris acceleratione est utendum, et ne irremediabile aliquod malum accipiant, praecavendum.

8. „Etiamsi itaque disrumpantur accusatores, piaculare scelus vo-

222

cantes et latrocinium, aliisque id genus appellationibus plane tragicis factum atrocius reddentes, idque summa vi agentes, ut tantum ad nudum factum respiciatur: tuum tamen est , o iudex, praecedentes causas accurate expendere, quae nos ad hoc factum impulerunt, et ex facti aequitate animi nostri rectitudinem cognoscere. Siquidem cum passim per civitates impostores quosdam et fures aut qui aliud aliquod scelus perpetrarunt, videmus modo capite truncari, modo pedes discindi; supplicium irsum, quod oculis nostris cernimus, non incusamus, quantumvis inhumanum atque atrox videalur, neque eam ob causam magistratui eiuscemodi supplicia irroganti indignamur, piaculares et nefarios eos vocantes: sed cum quae ab illis perpetrata sunt consideramus, quodque scelerum suorum poenas luant nobiscum reputamus , gaudemus ea crudelitate. Neque enim frustra supplicium est adinventum, sccleribus nequaquam cessantibus. Interfectus itaque est a nobis gubazes. Et quid mali, si hominem proditorem et hostem interfecimus? Atqui hostis appellationem recte interpretantes accusatores, non ei, qui remotissime sit dissitus, convenire aiunt, sed cuivis etiam populari, qui bostibus gratificari studeat. Quam quidem opinionem etiam nos optimam ccnsemus ct vcrissimam ; quippe quae rei

223

ipsius naturam attingaf. Cmn Itaqne utrisque noslrum haec sentculia probctur , age hostcm fuissc Gubazcn hoc ipso argumento αωnω demonstrcmus. Hoc cnim ilcmonstrato, etiam iure caesuni esse ipsum una perspicuum fiet. Universa itaque perpetuo barbara natio, cliamsi Romanis subdita sit, animo tamen ab cis alicnissimo dissita, ct lcguin discipliuam atque ordinem gravate fercns , ad novas rcs moliendas turbasque excitandas ferri consuevit, et placidissimc quidcm inter scse , dum aliis subest, vivere neutiquam perscvcrat, quin aliquod crimen incurrat. Quod cum ipsis sit impossibile, nationes eiusdem sccum instituti , et quae quam proxime acl eorum morcs acccdant, sibi adiungcre studcnt. Porro Gubazes etiamsi hiscc vitiis csset obnoxius, quod et barbarus ortus sit et communi natiouis infidelitate laborct : tantum ctiam odii adversus nos conccpcrat, nt id ncqnaquam diutius tegendmn ccnscrct, sed e contrario in apertum produccndam exercendamquc re ipsa hostilifatcm, quani tamdiu impactam animo suo latentcmque gcsscrat. Nobis enim allaborantibus et nullum non pcriculum subeuntibus, ne hostibus quicquam omnino e^ animi sentcntia succcderct, ipse domi sibi cum barbaris suis desidcndum censebat , longissimeque a laboribus bellicis abesse. Obser-

224

vabat tamen accurate proeliorum motus, quo tenderent. Si quid igitur praeclare a Romanis esset gestum, et strenuam verissimamque victoriae laudem reportassent, ipse hostilem suum invidumque animum declarans , mordaciter comicum in morem irridere et rerum gestarum splendorem ac dignitatem offuscare nitebatur, ridiculi ocepti ridiculum eventum appellans, quiqoe non ipsorum fortitudini, sed fortunae temeritati deberetur. Sicubi vero fortassis lapsi fuissemus, (qui enim fieri possit, ut res humanae non in contrarium vergant, sed perpetuo in uno eodemque statu permaneant?) tum iste tanquam ultroneus quidam eventuum iudex, fortunam quidem statim, perinde ac si eventus rerum ab ea non penderent, culpa omni liberabat: hoc vero fixum ei decretumque rnanebat, nullam aliam esse causam rei parum bene a nobis gestae, praeter solam animi mollitiem, manuum imbecillitatem et consiliorum stoliditatem. Fortunae enim mutabilitatem, inconstantiam et temeritatem et alia , quae nobis contumeliose obiiciebat, hostibus nequaquam adscribebat , tanquam hisce de causis, occasione ita oblata, nos superassent.

9. „Haec itaque ille proclamabat, et significabat non solum Persarum exercitibus , quibus quidem ille etiam singula et elaborabat et perficiebat ; sed nuntii stalim ab ipso emissi id perferebant in

225

Iberiam, in Alanos, Suanorum nationi, barbaris ultra Caucasum habitantibus, quique ultra hos , et his ipsis adhuc sunt ulteriores, et ad omnes, si obiri potuissent, orbis terrarum extremitates mittere non destitisset. Nuntii summa haec erat : Romani imbelles, et a barbaris superantur. Atque his quidcm in rebus studium ille suum collocabat, non solum ut universam Romanorum nationem contumelia afficeret, ( tametsi etiam hoc grave esset. et valde manifestum hostilis animi argumentum,) aliud vero quiddam longe maius hoc suberat, in quo praecipue laborabat et machinabatur. Opinionem enim, quae de maximo Imperatore omnium barbarorum animos occuparat, quod nimirum potentissimus esset innumerisque trophaeis clarus, infringendam sibi ex parte putabat, ut sic illos, terrore admirationeque Romani nominis antea captos , audentiores confidentioresque redderet. Num igitur hostis, qui talia facit, iure vocetur, an potius ainicus et benevolus et rex et confoederatus , aut quibuscunque eum accusatores titulis ornant ? Tametsi ut utrisque communiter hoc detur, non aliter discernendus est amicus ab hoste, quam ex solo incidentium rerum evciitu , et ex bona fortassis aut

226

mala animi affectione. Cum itaque probatum sit etiam nunc, quod Gubazes nobis victoria potitis dolebat, si quid vero sinislri nostra culpa evenisset, gaudebat : quid igitur Romanis legibus occlamant barbari, ex quarum praescripto punire solemus, aut, si res ita postulet, etiam e medio tollere , qui rei publicae statum turbarent ex parte et labefactarent? At, si videtur, signa atque indicia probationesque ex rebus verisimilibus petitas omittarnus ; solam vero rerum ipsarum experientiam consideremus, quonam illa nos agens ferat. Occupabatur a Persis propugnaculum Onoguris , ex ditione Archaeopoli circumiecta ademptum , eratque dcdecus intolerandum , hostium exercitum intra muros nostris in Iocis valide conscdisse. Vicerat haec sententia inter praefectos militiae, ut in eos cum toto exercitu moveremus , utque submoveremus et propulsaremus id, quod nobis quam maxime infestum insidiosumque erat. Erat nobis plane opus etiam Colchico exercitu , ut non solum illi tanquam locorum periti plus aliquid, quam eorum imperiti, consiliis suis iuvarent, sed ut bellantibus nobis adversus armatos munitissimoque loco insidentes, et adversus eos, qui ex Muchiriside vcrisimiliter venturi videbantur, copias viresque suas coniungerent. Quid itaque hisce in rebus praefcctis exercitus faciendum erat ? Rogandus uti videtur

227

erat dux nationis , et auxilium ab eo poscendum, aequitate pctitionis ei demonstrata. Rogarunt itaque et demonstrarunt. llle vero , veluti regem quendam se revera esse sibi persuadeus , et perindc ac si ipsi licitum csset pro suo arbitratu vivere , ne adesse quidem nobis , nednm adversus propugnaculi illius cxpugnationcm copias suas couiungere voluit. Sed neque excusationes quidem ullas , etiamsi parum idoneas ac decoras , speciosum tamen aliqucin recusationis suae praetextum habentes , comminiscebatur ; scd potius graviter fastuosiusque quam mercnarium subditum decebat postulata reiiciebat. Aclhaec in suo adversus praefcctos odio persistcus, hostiliter in ipsos crat contumeliosus ; fortitudinem id esse regesque decere , censcns. Dicebat enim aperte, eos in iis , quae iani accurate tractata erant , impudcuter se gessisse. Eratne tura diutius cunctandum, aut maiores probatioucs exspcctandae , aut Imperatoriae litterae ostendendae, quibus mandabatur ut Byzantium irct, cum ne ad brevissimum quidem iter intra Dostram regioncm se accingere vellet ? Et quo pacto fieri poterat, si illum usque adeo ^obis infensum Byzantium mittere aggrcssi fuissemus, quin infinitas turbas multasque caedes intestinas concitassemus , quin etiam aper-

228

tac dcfcctioni ct Pcrsarnm irruptioni ansam pracbuissemus , cmn univcrsa baec natio mirum in modum sit contumax et rebcllis ct scdiiionis valde studiosa, quod videlicct barbaricum inmorem ad immutandum statum rcrum naturaliter sit propensa ; cum praecipuc in propinquo csscntliabituri, qui ipsos tucndos susciperent? Nositaquc, principc scditionis iuterfccto, tantarum calaniilatmn examen iam pvacscns atque suppullulans boc taiulcm moilo facillime compressimus, adco ut nunc nou crcdaturaj)ertc, an in uuivcrsum aliquid ctiam futurum fuciit.

10. „Desinant crgo nunc, ὁ iudcx, cpistolain proferre, neijue nos damuent, quod earum maudatimi seculi non simus. Cui cnim non fuerit mauifcstum, id quod littcris illis perscribebatur, oporlcrc il- lum Byzantium irc, tentandi tantum cxplorandique caussa faclnin fuissc , an sua spontc aequis mandatis cssct obtemperatarus , iisquc se iure accommodaturus ? Cum ilaquc nobis ipsius animi pervicacia et protervia facile esset cognita , cum id quod minus erat dctrcctaret, quo pacto ad id quod maius crat cuin incitarc oporlebat , ct non potius statim ad extrema remedia venire , ad quae multis ui ftentibus malis nccessario pcrvenisscinus .̓ Qui enim opportu-

229

nae occasionis momentum neglexerit , neque statim rei gereudae facultatem arripuerit, frustra deinde praeterlapsam occasionein revocabit. Reliquum igitur erat fortassis , ut accusatores aiunt , litem quaudam movere Gubazi , et nugatoriam in iudicio contentiouem cxcitare , rerumque securitati verborum ampullas praeferro. At non permittebant hoc, o miseri , Persae iam praesentes, reque ipsa imminentes, et ad universam Colchorum regionem liuius cousilio atque ope iuvadeudam parati. Cum vero omnino demonstratus sit Gubazes hostis pariter et proditor, animoque ad tyrannicas spes elato, quid interesse putant Colchi, sive a nobis sive ab aliis sit interfectus? Neque euim ducibus tantum aut alioquin iis, qui maxima potentia valent, bona mens inuasci atque adhaerescere solet , scd cuivis omniuo volenti Libenua convcnieiisque est , pro re publica, in qua locum aliquem obtinet, laborare, et ad cominune bonuin praestandum omnibus viribus adniti. Quocirca tametsi execrabiles illorum iudicio ct dctestandi censeamur, fidelissimi tamen Iinpcratori sumus et Romanoruin studiosi, et insidias struere tentantibus infcsti. Si quid vero ctiam amplius dicendum est , ita tibi plane persuade, o iudex, rectuin acquissiiuumque nos facinus peropportune ausos fuisse , neque id absque Martini voluntate.”

230