Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

9. Narseti autem, et prosperam fortunam nacto, quique quod facto erat opus optime excogitarat, cuucta ex animi sententia successere. Postquam enim barbari ingenti clamore ululatuque excitato concitatius proruentes impetum in Romanos fecerunt, confestim antesignanos medio inter duo cornua loco stantes perrumpentes in vacuum illum exercitus locum irruerunt; neque enim adhuc Heruli advenerant: et prima quidem barbarici exercitus pars, perfracta ordinum serie, et caede non magna edita, in postremum aciei agmen delata est, nonnulli vero etiam ulterius progressi, tanquam Romanorum castra capturi. Tum Narses inflexis sensim porrectisque alis, inversa aciei fronte (quod artis illius periti ἐπικάμπιον ἐμπροσθίαν equitibus sagittariis mandat, ut utrinque sagittas in hostium terga mutuo emittant; quod et ipsi facile praestabant. Cum enim barbari pedites essent, ipsi ex equis editiores existentes facillime poterant ferire distantes expansosque, neque eis anterius officere valentes. Neque erat difficile arbitror equitibus ad extremitates constitutis proximos sibi et quam maxinie vicinos hostes sagittis transmittere; eos vero qui ex adverso conspiciebantur vulnerare. Traiiciebantur itaque Francis omni ex parte terga, Romanis quidem qui ad dextrum

83

cornu positi erant, hostem ea in parte infestantibus: qui vero in, sinistro cornu erant, eos qui in altera: cumque ila tela alternatim utraque ex parte in contrarium ferrentur, et quicquid obvium erat disperderent, barbari neque telorum ictus evitare poterant, neque unde ferirentur satis animadvertebant. Cum enim Romanis adversa fronte oppositi starent, singulique in id tantum, quod prae manibus erat, intenti respicerent, et adversus gravis armaturae milites in principiis stantes proeliarentur; equestres autem sagittarios utpote retro positos non couspicerent, et telorum ictus non pectoribus sed tergis exciperent; quo mali venissent intelligere non poterant. Plerisque vero eorum ne dubitandi quidem ambigendique de iis quae agebantur locus relinquebatur; statim cum ipso ictu morte eos corripiente. Cadentibus enim semper exterioribus, stalim interiorum terga nudabantur, cumque id assidue continenterque fieret, copiae quam citissime labefactabantur atque interibant, et ad paucitatem reiligebantur. Interea Sindual et Heruli cum proelio appropinquassent, in hostes incurrunt, qui perfracta penetrataque Romanorum acie, reliquos praeverterant. Statim itaque atque ad manus ventum est, pugnam cum eis conserunt: at illi inopinato rei eventu perculsi, immo potius insidias esse suspicati, confestim in fugam sunt versi; transfugas insimulantes, quod ab eis essent decepti. Sindual vero acriter

84

eis absque ulla intermissione instabat, donec alios quidem prostravit, alios vero in vorticosum flumen adegit Atque ita Herulis in suum locum receptis, vacuitas illa in medio exercitus suppleta est, et phalanx clausa: Francique deinceps veluti retibus involuti, omni ex parte caedebantur. Nam et ordo ipaorum penitui eiat dissolutus, et confuse inter se glomerabantur, quid facerent ignari. Romani autem non solum sagittis eos intcrficiebant, sed et gravioris et levioris armaturae milites invecti hastas in eos torquebant, et contis profligabant, ensibusque obtruncabant; equites etiam diductis alis eos circumveniebant et concludebaut; si qui vero eorum enses effugerant, hi ipsi insectantium vi compulsi praecipites in flumen ferebantur, barbaris passim miserrime pereuntibus. Ipse itaque dux Butilinus cum universo exercitu ad internecionem periit: inter quos etiam illi Heruli qui ante proeliuin transfugerant; neque quisquam e Germanis ad suos est reversus, praeter quinque viros, quocunque tandem modo illi evaserint. Quonam vero pacto non sit perspicuum eos impietalis suae poenas luisse, superiore quadam necessitate ipsis incumbente? Infinita

85

enim illa Francorum pariter et Alemannorum turba. et quotquot alii sociale cum ipsia bellum gesserant, penitus deleti sunt; soli vero ex Romanis octoginta viri desiderati, qui quidem primum hostium impetum exceperant. In hoc autem proelio strenue rem gesserunt, e Romanis Legionibus fere omnes; ex auxiliaribus vero barbaris Aligernus ille Gothus (nam et ipse conflictui interfuit) et Sindual Herulorum dux nihilo aliis inferior. Omnes vero Narsetem laudibus extollebant atque admirabantur, tanquam ipsius prudentia ad tantam gloriam evecti.

10. Adeo enim illustrem ac splendidam, adeoque excellentem victoriam non facile crediderim prioribus seculis cuiquam obtigisse. Si qui vero etiam alii antehac non absimilem cladem acceperunt, reperies et illos ob iniusta impiaque ipsorum facta periisse. Datis enim olim Darii satrapa ubi cum Persarum exercitu Marathonem venisset, Atticam se, immo vero universam Graeciam, eversurum sperabat. Causa vero expeditionis neque aequa neque iusta erat; sed cum Darium regem, uti videtur, Asiae magnitudo non caperet, grave ipsi molestumque erat nisi etiam Europam subiugaret: idcirco etiam summa vi devicti sunt a Miltiade Medi. Tot enim ab ipso in illo proelio caesi fuerunt, ut Athenienses, cum ante pugnam (ita enim fertur,) comminati essent, se totidem numero hircos Dianae sacrificaturos

86

quot hostes interfecisscnt, adeo propitiam habuerint venatricem deam, adeoque prospere venarentur, ut suscepta vota persolvere nequirent, sed sacrificatis etiam capellis numerum caesorum exaequare non possent. Xerxes vero ille magnus et Xerxis miracula, quouam obsecro modo a Graecis victa sunt, quam quod ille quidem et arrogans et iniquus erat, et eos subiugaturus venerat, a quibus nullam iniuriam acceperat? Et sola multitudine armorumque apparatu fretus, recto consilio non admodum utebatur. Graeci vero aequa facientes pro sua libertate pugnabant, nihil quoad eius fieri poterat praetermittentes, sed quod in rem ipsorum esset et consultantes et exsequentes. Gylippi vero Lacedaemonii trophaea, et Niciae Demosthenisque cladem, omniaque ad Syracusas mala, num aliunde quispiam fluxisse comperiet quam ex amentia pariter et iniquitate? Quid enim sibi volebant Athenienses, cum, hoste qui pro foribus erat neglecto, quam longissime a domo exercitum ducerent, Siciliamque infestarent? Posset

87

quispiam etiam alia multa eiuscemodi stulta iniquaque consilia enumerare, utque suis auctoribus sint perniciosa; sed haec nunc commemorasse suffecerit. Tum vero Romani (redeundum enim est ad institutum) cum suos qui in proelio cecidissent patrio more tumulassent, hostiumque cadavera spoliassent, maximam armorum vim congesserunt. Vallo etiam ipsorum subverso, omnibnsque direptis, ita tandem praeda onusti, paeana canentes, et corollis redimiti, et praefectum decenter eompositeque deducentes, Romam redierunt. Videre autem erat longe lateque circa Capuam campos omnes cruore ac tabo perfusos, et fluvium prae cadaverum, quibus opplebatur, multitudine exundantem. Mihi vero quidam ex indigenis retulit, carmen quoddam tabulae saxeae a quopiam inscriptum fuisse, ad cipaa fluminis positae, quod sic habet:

  • Densa Casulino roptata cadarera ab amne
  • Tyrrheni accepit vasta crepido maris,
  • Ausonius Francos quo tempore straverat
  • Quotquot Butilino paruerant misero.
  • Felicem o fluvium! fuerit vice namque trophaei,
  • Barbarico tingi posse cruore diu.
  • 88

    Hoc itaque epigramma sive revera saxo incisum fuit, sive alioqui hoininum sermonibus celebratum ad me pervenit, non abs re, ut arbitror, hoc loco a me est relatum. Fuerit enim non inelegans monumentum eorum quae illo proelio acciderunt.

    11. Interea vero Romanis nuntiatum est, quem exitum Leutharis omnesque eius copiae in Venetis habuissent. Tum itaque multo amplius et cives et exercitus festivas choreas ludosque panegyricos agitabant, tanquam nihil ultra hostile metuentes, et in pace tranquillitateque deinceps victuri. Hostibus enim Italiam sua invasione inquietantibus ita passim penitus deletis, non putabant alios superventuros. Atque hoc quidem erat multitudinis iudicium; quippe quac nequaquam accurate res perpcndere solet, sed otio ignaviaeque immersa ex eo, quod iucundum gratumque ipsi est, omnia iudicat. Narseti vero recte omnia consideranti stultitia dementiaque videbatur, si adcmptain sibi denceps omnem alios labores subeundi necessitatcm putarent; sed molliori vitae sese totos dederent Parum enim aberat, ut prae stoliditatc scuta et galeas amphoris vinariis et barbitis commutarent: adeo supervacanca inutiliaque sibi in posterum fore arma rebantur. Narses autem verisimiliter colli-

    89

    gohat, non defutura nova cum Francis bella; et verebatur ne, si otio sese et mollitiei semel dedidissent, masculum eorum robur enervaretur; et, si rursus in aciem prodeundum esset, ignavia victi in proeiiis animum desponderent. Et fortasse non multo post hoc ipsum evenisset, nisi confestim convocatis omnibus copiis, optima oratione cohortandos et ad temperantiam fortitudinemque traducendos ipsorum auimos duxisset, nimianique arrogantiam et iactautiam retundeudam. Omnibus itaque in unum congregatis, ipse in medium progressus in hunc modum verba fecit.

    12. „Qui repeute et praeter veterem suum morem prospere rem gerunt, haud sane disseutaueum fuerit, si felicitatem suam moderate non ferant, et novitate victoriae perculsi insolescant, praecipue si ilii, quibus inopinata victoria accidit, parum etiam ea digni fuisse vidcautur. At vos, o viri, quid excusationis estis praetensuri, si quis vos huins mutatiouis animorum insimulet ? Anne, quod nunc primum victoriam degustetis, antehac non assueti ? Atqui vos et Totilam et Teiam et universam Gothicam nationem profligastis. Sed maiorem quam quae in vos cadere solet felicitatem experti estis. Quaenam vero felicitatis magnitudo potes Romanorum gloriae aequi-

    90

    parari ? Innatum enim vobis et patrium est, hostes semper vincere. Vincitis itaque, neque minore victoria digni estis, neque inferiorem vestra dignitate et meritis fortunam estis consecuti. Est vero quod haec accepta feratis non ignaviae et mollitiei, sed continuis laboribus atque sudoribus proeliorumqne exercitationi. Quocirca insistendum vobis est etiam nunc veteribus institutis, nequc solum ob praesentem rerum statum lactari, sed de futuro etiam, ut similis sit, sollicitos esse oportet. Qui enim ita consilia sua non instituunt, iis prosperitas stabilis ac diuturna esse non potest, sed in contrarium plerumque fortuna vertitur. Cuius quidem rei evidens argumentum haec Francorum clades fuerit, ob quam vos nunc merito gloriamini. Cum enim res illorum hactenus bono in statu essent, ipsi animis elati atque insolescentcs bellum adversus nos susceperunt, spei lubricitatem non pracvidentes. Perierunt itaque omnes, sua potius ipsorum temeritate, quam nostris armis. Turpe igitur fuerit vos, ὁ viri Romani, ita ut barbari affectos esse, nequc tantum mentis, quantum corporis robore esse superiores. Neque enim quisquam vestrum sibi persuadeat, nihil ultra infestum nobis metuendum; universis nimirum hostibus deletis. Quod ut maxime ita esset, tamen ne sic quidem a moribus vestris est discedendum, neque ab officio abstiuendum; sed neque rerum ipsarum negotiorum-

    91

    que uaturam ac statum cum consiliis vestris congruere quisquam comperiat. Francorum enim natio est populosissima et maxima, et apprime in re bellica exercitata: et caesi a nobis exigua quaedam erant eorum portio, et quidem tantula, ut metum ipsis non sit iniectura, sed potius iram concitatura. Verisimile itaque non est, eos conquieturoa, neque contumeliam tacite in pectore pressuros, sed maiorem cxercitum in nos ducturos, brevique bellum redintegraturos. Vos itaque nunc, abiecta si placet ignavia, instaurate vestram in adeundis periculis bellicis alacritatem, eo quam autea maiorem, quo maiora praeteritis futura sunt exspectanda. Ita enim perseverantibus vobis, si quidem quam citissime advenerint, praeparatos vos offendent nullaque mora indigentes. Si vero omnino tardaverint (utrumque enim dicendum est) vestrae tamen res in tuto erunt collocatae, et quam optime vobis consuluisse videbimini.” monente Narsete, pudor universum exercitum invasit, et prioris vesaniae poenitudo. Atque hi quidem negligentia vecordiaque abiecta ad patrios mores redierunt.

    13. Portio vero quaodam Gothorum, ad septem bellatorum millia, qui multis in locis Francis auxilio fuerant, cum secum reputarent Romanos non conquieturos, sed non multo post etiam in ipsos

    92

    addit nollet. 21. ἀφθονίᾳ—ἐχρῶντο om. R. et Intpr. 22. ἥδῃ post αὐτοῖς inser. R. et Intpr. irruituros, in Campsas propugnaculum sese receperunt. Firmissimum enim erat munitissimumque castellum, quippe quod in arduo monte situm erat, et in ipso iugo abruptae omni ex parte petrae exstaret ac protenderetur; ita at difficilem hosti aditum praeberet. Eo itaque loci collecti Gothi, in tuto futuros sese putabant, et Romanis quidem se dedere nequaquam statuerant, sed omnibus potius viribus resistere, si quis in ipsos iret. Incitabat enim ipsos impellebatque ad hoc barbarus quidam vir eorum dux Ragnaris nomine, tametsi neque eiusdem cum eis nationis aut gentis (erat enim ille ex iis, qui Vittores appellantur, gente Hunnica) sed quod solers maxime versutissimusque esset, et peritus quocunque modo conciliandae sibi multitudinis, eis et imperabat, et bellum instaurandum silii censebat, ut ex eo celebrior fieret. Confestim itaque Narses cum universo exercitu in eos movit, et deinde, cum non posset primo incursu castello appropinquare, et diflicili e loco conflietari, obsidione illud cinxit, omnique ex parte cirecumsepsit, ne quid intro inveheretur, neve illi intrepide quo luberet irent. Sed hisce rebus non admodum gravi damno afficiebantur barbavi. Summa

    93

    enim rerum necessariarum copia abundabant, cum et commeatum omnem quanto opus erat et ex facultatibus suis pretiosissima quaeque in illud castellum tanquam inexpugnabile convexissent. Moleste vero nihilominus ferebant Romanorum obsidionem, et turpe rali si diu adeo exigao ambita circumsepti concludereutur, frcqucntcs in hostem excursiones faciebant, si quo modo eos inde profligare possent; nihil vero relatu dignum effecere.

    14. Hieme autem in hoc transacfa, statim ineunte vere Regnaris paciscendum sibi in rem praescentem cum Narsete putavit. Libero itaque commeatu accepto, ad Narsetem paucis comitatus in locum inter exercitum et castellum intermedium venit; cougressique inter se varios sermones miscuerunt et disceptarunt. Videns autem Narses Regnarim superbia elatum, multaque verborum iactantia utentem, et maiora quam ipsum deceret postulantem, mirumque in modum ea exaggerare, confestim colloquium solvit, et compositione pactioneque negata, infecta re ad suos remisit. Qui cum in collcm evasisset, iamque non procul a muro abesset, indigne ferens nihil plane se eorum quae sperarat consecutum, sensim et clam tenso arcu, subitoque conversus, sagittam recta in Narsetem torquet; quae a scopo aberrans aliorsum delata cecidit, nemine laeso. Consecuta vero statim est poena barbari hominis nequitiam. Narsetis enim satellite facti praefidentia temcritateque irritati sagittis eum petunt,

    94

    et letali ictu miserum feriunt (quidni enim? cum adeo iniquum et vile facinus perpetrasset), et aegre quidem ipsum comites gestantes intra castelli muros detulerunt; cumque ad biduum supervixisset, turpiter decessit, et perfidiae tameritatisque suae hunc habuit tristem exitum. Illo vero sublato confestim Gothi (neque enim obsidionem ferre posse videbantur) supplices Narseti sunt facti, ut fide data vitam ipsis condonaret: et quidem citissime iureiurando accepto, se pariter et castellum dediderunt. Narses vero neminem quidem interfecit; quia id iurarat, et alioquin aequum non esset victos crudelissime trucidari: ne vero in posterum novis iterum rebus studerent, omnes ad Imperatorem Byzantium misit. Interea dum haec geruntur, Theodibaldus adolescens, qui finitimis Italiae Francis imperabat, ut supra est a me dictum, miserrime iam e vivis excesserat, morbo, quo inde ab ortu laborarat, absumptus. Cum vero Childebertum et Chlotharium utpote genere proximos lex patria ad hereditatem iuvenis vocaret, gravis statim inter eos contentio est orta, quaeque parum aberat, quin totum genus perderet. Childebertus enim iam senex

    95

    erat, et praeterquam quod gravis annis esset, accedebat etiam summa infirmitas, adeo ut ipsi totum corpus colliquatum tabidumque esset. Neque ulla ei erat proles mascula, quae succederet in regnum, sed filias tantum habens consenuerat. Chlotharius vero valido adhuc erat corpore, neque admodum senex; primas tantum rugas contraxerat, et filios habebat quatuor admodum iuvenes atque animosos, et ad audendum promptos. Quocirca non adeunda dixit fratri bona Theodibaldi, quippe quod brevi etiam ipsum Childeberti regnum ad se et filios suos esset devolvendum. Neque eum fefellit sua spes. Senex enim ille sua sponte ipsi hereditate cessit; veritus, uti puto, viri potentiam, ipsiusque inimicitiam declinare cupiens. Pauloque post ipse quidem excessit e vivis; universum vero Francorum imperium ad solum Chlotharium est devolutum. Hic itaque fuit ltalicarum et Fraucicarum rerum status.

    15. Sub idem fere tempus, vigente aestate, Byzantii aliisque compluribus Romani imperii locis ingeus terrae motus est factus, adeo ut multae urbes tam insulares quam in continente sitae confestim subversae fuerint, incolaeque penitus absorpti. Berytus itaque, pulcherrimus ille tum temporis Phoeniciae ocellus, tum quidem tota deformata

    96

    fuit, et illa insignia ac celeberrima summoque artificio elaborata aedificia corruerunt, adeo ut nullum propemodum fuerit relictum, praeterquam nuda aedium pavimenta. Magna itaque indigenarum pariter et incolarum multitudo periit mole ruinae oppressa: multi etiam iuvenes advenae nobiles et eruditi, qui addiscendarum Romanarum legum causa eo commearant. Erat enim hoc urbi patrium et veluti maxima honoris praerogativa, quod eiusmodi scholae ei essent dicatae. Commigrarunt itaque tum temporis legum interoretes Sidonem urbem vicinam, scholaeque eo translatae, tantisper dum Berytus instauraretur. Quod et factum est; nequaquam quidem qualis antea erat, neque tamen ita dissimilis, quin ex eius aspectu pristina ipsius forma agnosci posset. Sed haec quidem urbis reaedificatio et scholarum revocatio postmodum videbatur futura. Per idem quoque tempus in magna illa Alexandria ad Nilum flumen sita (cum tamen illud oppidum terrae motui obnoxium esse non soleret) seusus etiam quidam motus, perexiguus quidem ille ac brevis, neque omnino manifestus, factus est tamen. Omnibusitaque incolis et potissimum valde senibus magno miraculo ea res fuit; quippe quae antea nunquam acciderat; neque quisquam domi mansit,

    97

    sed in plateas multitudo confluebat insolentia novitateque rei ultra modum perculsa. Me vero quoque ipsum (commorabar enim ibi tum temporis eius disciplinae causa, quae studium iuris praecedit) metus lncessebat, reputantem mecum, quod tametsi exiguus admodum ille motus esset, aedificia tamen ipsis essent neque firma neque ampla, quaeque succussa ne tantillum quidem temporis subsistere possent, ut parum valida ac firma. Simplici enim latere sunt contexta. Timebant vero etiam quotquot in urbe erant viri docti, non tam, uti arbitror, motus iam praeteriti causa, sed quod verisimile videretur hoc ipsum iterato eventurum. Qui enim huius mali causas esse dicunt exhalationes quasdam siccas pariter et fumosas, sub terrae concavitate clausas; cumque facile difflari nequeant, vehementius intus circumvolutas quidquid supra impendet succutere, donec violentia impetus fatiscente et cedente compage in apertum ferantur: qui haec, inquam, de terrae motus natura disserunt, auctores sunt Aegypti regionem nunquam terrae motu concuti solere, utpote humilem admodum et planam, minimeque cavernosam, idcoque eiusmodi exhalationibus non. bppleri; si vero aliquas intra se coucipiat, eas ipsas sua sponte ob terrae laxitatem assidue evaporare. Cum vero tum temporis ea opinio

    98

    oblineret, et parum firmitatis habere deprehenderetur, metuebant verisimiliter praeclari illi viri, ne in contrarium ipsis cederet epigramma, tanquam periculum foret in posterum ne tantum γαιήοχον, hoc est, continentem terram, verum etiam ἐνοσίχθονα, hoc est, concutientem terram, Neptunum experirentur. Fortassis itaque, etiamsi aliqua Aegypti pars moverit, non deerunt tamen harum rcrum peritis etiam aliae rationes, per quas etiam sic haec eorum de vaporibus opinio valeat. Mihi vero videntur illi, quatenus possibilc est homini validis argumentis utenti ad rerum abstrusarum intelligeutiam pertingere, nequaquam a probabilitate et similitudine veri abrrare; a veritate tamen ipsa longe abesse. Quo pacto cnim quispiam perfecte intelligere possit, quae cemi non possunt, nobisque sunt supcriora ? Sufficiat nobis, si hoc tautum sciamus, Dei consilio et potiore voluntate omnia constituta. Naturac vero principia et motus, et singulorum, quac fiunt, causas contemplari quidem ratione et perscrutaii, neque inutile neque inelegans est censendnm. Credere vero sibique persuadere, fieri posse ut ad ipsam rei veritatem pertingamus, vereor ne arrogantia potius res haec sit iudicanda, et inscitius quid, quam duplex illa inscitia. Sed de his iam satis; ad rem itaque redeamus.

    16. Per idem tempus etiam Cos insula concussa est et exigua quaedam eius portio servata, reliqua omnis corruit; variaque ei et inandita mala acciderunt. Mare enim ingentem in modum assurgens domos litto-

    99

    rales proluvie obruit, unaque cum possessionibus hominibusque ipsis disperdidit. Succussionis etiam magnitudo immane quantum facta, ubi fragosa illa vis terrae inclusa per superiora erumpere non poterat, omnia proruebat ac prosternebat. Perierunt vero promiscue omnes propemodum oppidani, sive ad templa confugerent, sive domi se continerent, sive alium aliquem in locum convenissent. Mihi certe sub idem tempus Alexandria Ryzantium revertenti, et in eam insulam, occasione ita ferente, (in traiectu enim sita est,) delato, miserabile quoddam spectaculum fuit, quodque satis verbis exprimere non possim. Universum enim propemodum oppidum tumulus terrae erat in longum porrectus, et saxa sparsim iacentia, et columnarum tignorumque ruptorum fragmenta, et pulveris tanta vis superne ferebatur aërem obscurans, ut nec ipsae platearum regiones facile agnosci possent: ceterum quantum percipi poterat, pauculae quaedam

    100

    domunculae integrae stabant, et hae quidem non quae ex calce et lapide atque ex solidiore aliqua magisque firma et durabili, uti par est, materia erant structae, sed tautum quae ex latere non cocto et ex argilla agrestem in modum erant fabricatae. Paucissimi vero sparsim homines comparebant tristi admodum demissoque vultu, et veluti extreme de vita sua desperantes. Praeter alia enim mala omnis etiam totius oppidi aqua, pura ac sincera potabilique natura confestim sublata, salsuginem sensim contraxerat, et potui non erat; omniaque ibi horrendum in modum subversa videbantur, adeo ut nihil oppido ad ornamentum reliqui factum esset, praeter solum Asclepiadarum illustre nomcn et insigncm Hippocratis in eo nati gloriam. Commiseratione itnque harum rerum duci non alienum ab humano more videtur: admirari vero vehementer et percelli, hominum fuerit, qui veterum rerum parum sunt periti, quique nesciunt, quod haec terrae regio sua natura perpetuo varias in se affectiones suscipere solcat. Frequenter enim etiam antehac urbes integrae terrae motu perierunt, adeo ut veteribus incolis exutae ab aliis rursum conditoribus sint instauratae.

    17. Tralles itaque urbs, in Asio nunc ita dicto campo iuxta Maeandrum fluvium sita, olim quidem Pelasgorum colonia fuit, sub Augusti vero Caesaris tempora terrae motu quassata est et subversa, nihilque in ea integrum relictum. Oppido vero in hunc modum

    101

    miserrime collapso, aiunt rusticum quendam ex iis, qui agros colunt, Chaeremonem nomine, ingentem ob illius casum moerorem animo concepisse, quem cum ferre non posset, admirandum quoddam et incredibile facinus peregisse. Neque enim itineris longitudine, neque posulationis magnitudine deterritum, neque quod gravissima, uti verisimile erat , pericula aditurus videretur, et quidem incerto eventu, neque eorum, quos domi reliquerat, solitudinis ratione habita, neque alterius ullius rei, cuius consideratione atque respectu homines sententiam mutant, pervenisse non tantum Romam, sed in Cantabrorum regionem, circa ipsa Oceani littora, (erat enim ibi tum temporis Caesar gentes quasdam debellaturus,) et ei, quae Trallis contigerant, significasset, et quidem eius oratione ita captum fuisse Caesarem, ut protinus delectos septem consulares, qui splendore generis et fortunarum inter Romanos eminebant, cum magno comitatu in coloniam miserit, eosque, cum magnis itineribus eo pervenissent, magna pecuniae vi allata summaque diligentia adhibita, urbem denuo instaurasse, atque in hanc, quae hodie cernitur, formam exaedificasse. Nunc itaque Trallienses eives non amplius Pelasgi iure vocari possint, sed potius Romani, tametsi sermo illorum in Grae-

    102

    canicum et Atticum sit mutatus. Qui enim aliter fieri potuisset, cum Ionum sint finitimi? Haec vero ita accidisse testatur satis et patria urbis historia et epigramma, quod ego, cum eo venissem, legi. Nam in agro quodam urbi vicino, in quo uatus erat hic Chaeremon, (Sidirus sive ferreus ei agro nomen) ara stabat vetustissima, in qua olim, uti verisimile, Chaeremonis statua erat posita. Nunc enim nihil in ea comparet; nihilominus tamen elegion etiam nunc arae insculptum cernitur, quod ita habet:

  • Chaeremon, patriam ut stravit succussio terrae,
  • Longinquae volat ad littora Cantabriae;
  • Et magni genibus se advolvit Caesaris; inde
  • Collapsas Tralles ex iterum aedificat.
  • Ergo his pro meritis statua donatur; ut ara
  • Stet media, carae conditor ut patriae.
  • Ac Trallianorum quidem res hoc modo se habere creditae sunt. Multae vero etiam aliae per idem illud tempus in Asia urbes, Ionicae scilicet et Aeolicae, similibus malis obnoxiae fuerunt.

    18. Sed haec talia mihi nunc omittenti et narrationem supra

    103

    inceptam continuanti, ad Lazorum regionem et Persica bella est eundum, cum et iisdem temporibus singula gesta sint. Romanis enim et Persis gravissimum inter sese iam inde a multo tempore bellum intercessit, et frequenter mutuos agros populati sunt et devastarunt; modo citra ullam belli denuntiationem irruptionibus insidiosisque insultibus factis, modo numeroso exercitu apertoque proelio congredientes. Paulo autem antea inducias fecerant, non ita quidem ut absolutissimam pacem agerent, neque ut omnibus in partibus pericula bellica cessarent, sed tantum circa orientem et Armeniae fines utrique genti pax sancita erat; circa Colchicam vero regionem bellum vigebat. Lazi autem olim Colchi dicebantur, et hos illos esse constat; neque de hoc quisquam dubitaverit, qui Phasidem et Caucasum et diuturnam eorum circa haec loca habitationem considerarit. Dicuntur vero Colchi Aegyptiorum esse colonia. Aiunt enim multo tempore ante heroum, qui Iasonem comitabantur, adventum, immo ante Assyriorum imperium, etiam ante Nini et Semiramidis tempora, Sesostrim quendam Aegyptium regem ingenti indigenarum exercitu coacto, cum universam Asiam invasisset ac subiugasset, eo

    104

    etiam loci venisse, et aliquam exercitus sui partem ibi reliquisse, atque inde Colchorum gentem deductam. Quod ipsum et Diodorus Siculus et alii complures veterum historicorum testantur. Hi itaque, sive Lazi, sive Colchi, sive Aegyptii sedibus suis migrantes, variis nostra aetate bellis fuerunt lacessiti, multaque proelia ob horum regionem sunt commissa. Chosroes enim Persarum rex cum iam multa valdeque opportuna illius regionis Ioca invasisset atque occupasset, nequaquam sibi conquiescendum duxit, sed et reliqua in suam potestatem redigenda. Iustinianus vero Romanorum imperator Gubazem Lazorum tum temporis regem et universam gentem, subditam sibi et benevolam et communis religionis cultusque divini nexu coniunctam, desererc nec aequum nec iustum censebat; quin potius omnibus viribus hostes quam citissime profligare tentabat. Reputabat enim cum animo suo et verebatur, ne si Persae bello vincerent, nihil eis impedimento futurum esset, quo minus per Euxinum pontum citra ullum metum navigantes interiora Romani Imperii loca pervaderent. Quocirca maximum validissimumque exercitum ibi Iocovit, praestantissimosque duces ei praefecit. Bessas enim et Martinus et Buses ei praeerant, viri spectatissimi et frequentibus proeliis exercitatissimi. Missus vero est etiam Iustinus Germani filius, ad-

    105

    modum quidem ille adhuc iuvenis, sed iam tum bellicarum rerum peritus.

    19. Mermeroes autem Persarum dux cum antea bis in Archaeopolim impetum fecisset, repulsus est aliaque nonnulla gessit, quae quidem praetereo: quandoquidem Procopius Rhetor abunde haec eo usque conscripsit. Tunc itaque rursus (nam hinc ordienti mihi, quae sequuntur, sunt coaptanda) ad Muchirisim et Cotaesium propugnaculum pervenit, eo consilio, ut difficultate locorum, quae sunt circa Telephim, praetergressa, ad Phasidem fluvium pertingeret, Romanisque inopinato ipsius adventu perculsis, tentaret, si qua ratione castella aliquot in potestatem suam redigere posset: quod quidem ipsi aperte rectaque via procedenti atque irruenti difficillimum factu fuisset. Martinus enim praefectus cum suis copiis Telephin insidens, (est autem hoc validum munitissimumque propugnaculum,) diligentissime aditus tuebatur: et est alioqui locus ipse accessu difficillimus. Nam et praecipitia et pracruptae petrae in se mutuo vergentrs angustissimam plane subiectam ei viam efficiunt, neque alia ulla ex parte cuiquam aditus patet. Circumiecti enim campi sunt vchementer palustres et limosi, quibus densi saltus et nemora imminent, adeo ut vel uni alicui eique expedito difficilis sit transitus: tantum abest

    106

    armatis agminibus. Sed ne sic quidem Romani ullum laborem praetermittentes, si quem uspiam comperissent locum parum tutum, quique videretur transiri posse, eum sudibus et saxis obstruebant, assiducque operi erant intenti. Ambigenti itaque hisce in rebus Mermeroi plurimaque secum reputanti, haec cogitatio in mentem venit, si quacunque ratione praesidium Romanorum solvere sensimque removere posset, non omnino irritum sibi transitus sui conatum fore. Hostibus enim assidue loco insidentibus, fieri non poterat, ut utriusque voti sui compos fieret. Illis vero remissioribus factis, cum id solum relinqueretur, ut locorum iniquitati mederetur, et difficilis transitus itinera pervia redderet; id ei non admodum impossibile factu videbatur. Sperabat enim, excisa sublataque vi manuum silva, obstantibusque petris excavatis, se non difficulter transiturum. Quocirca ut, quae animo conceperat, perficeret, huiuscemodi fraudem excogitavit. Simulavit se repente morbo correptum gravi pariter et incurabili. Decumbebat itaque summam aegritudinem prae se ferens, et fortunam suam lamentans. Rumor hic statim universum exercitum est pervagatus, praefectum gravissime aegrotare neque

    107

    diu supervicturum. Porro rei ipsius veritas eos, qui operas suas hostibus locant consilia suorum prodendo et arcana clanculum patefaciendo, latebat. Accuratissime enim consilium celabatur, et ne cum amicissimis quidem communicabatur; solis vero rumoribus, qui per multitudinem circumferebantur, decepti, id Romanis nuntiarunt; qui quidem facile sunt persuasi, non tam, arbitror, nuntio, quam quod id maxime esset ex ipsorum animi sententia.

    20. Statim itaque accuratam illam continuamque curam laxantes ac remittentes, segnius custodias agebant. Paucis post diebus Mermeroes etiam mortem obiisse nuntiatur. Occulebat enim se ipse in quadam domuncula, adeo ut etiam apud intimos suorum familiarium ea opinio valuerit. Tum vero et quidem magis supervacaneum visum est Romanis vigilare, supervacaneum ingentes labores suscipere. Quocirca omissis illis obstructionibus itinerum et laboribus, quos huic operi impendebant, ad remissius vivendi genus sunt dilapsi, solidas noctes dormientes, in villis praediisque degentes, neque speculatores emittebant, nec quicquam eorum, quae in rem ipsorum essent, agebant. Persuadebant enim sibi, Persas duce sive praefecto orbatos, nequaquam in se ituros, quin potius quam longissime fugituros. Haec vero ubi cognovit Mermeroes, confestim dolum detegit, ac Persis talem se, qualia antea fuerat, viseudum prae-

    108

    bet; statimque, quanta potuit alacritate, omnibus copiis motis, et difficultatibus itinerum ea, quam iamdudum animo suo conceperat, ratione superatis, propugnaculo appropinquavit; et iam Roiuanis imminebat inopinato rei eventu perculsis, quique iam sese tueri non poterant. Tunc itaque Martinus locum deserendum censuit, priusquam Mermeroes, penitiore irruptione facta, Romanos, qui in praesidio erant, magna clade afficeret. Qui enim fieri poterat, ut 1 perpauci tantam hostium vim sustinerent, neque primo statim impetu ad internecionem caederentur? Hoc igitur dolo circumventi superatique a barbaris, turpissimaque recessione facta, Romani reliquis copiis sese coniungere approperabant. Exercitus enim, quem Bessa et Iustinus ducebant, in campo quodam castra locarant non procul a Telephe sito, septem tantum stadiis inde distante. Est vero nihil aliud ibi quam ollarum forum, unde et loco nomen inditum. 01- Iaria enim, ut Latini dixerint, appellatur; quod perinde est, ac si Graece dicas Χυτροπώλια. Posteaquam vero iam multi cum Martino fuga praerepta in tuto essent constituti, visum est omnibus praefectis, ut ibi hostem exspectantes acie instructa obsisterent, ulterioreque transitu prohiberent. Erat vero quidam inter praecipuos clarissimosque duces Theodorus nomine, genus quidem ducens e gente

    109

    Zanorum, sed apud Romanos educatus, quique iam barbaricos mores, tametsi patrii erant, exuerat et ad summam urbanitatem traduxerat. Hic itaque Theodorus cum suo agmine (sequebantur enim ipsum non pauciores quingentis suae nationis viri) circa Telephim adhuc stationem habebat. Mandarat enim ei Martinus, ne prius inde discederet, quam omnes hostes irruentes vidisset, eorumque numerum, quoad fieri posset, observaret cognosceretque, quid viriuin, quid animi haberent.