Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

19. Narses vero expugnata Luca, cum iam nihil hostile reliquum esset, longiorem ibi moram trahendam minime censebat, et ne tantillum quidem respirandum a laboribus. Relicto itaque ibi Bono praefecto ex Moesia ad Istrum fluvium porrecta, viro eximie prudente, et tam civilium quam bellicarum rerum peritissimo, iustisque copiis ei adinnctis, quibus videbatur, si forte novis rebus stnderent qui ibi erant barbari, facile superior eis evasurus et coniprossurus: his inquam rebus ita compositis, Ravennam recta contendit, ut exorcitum illic morantem hibernatum mitteret. Vergente enim iam autumno, solstitio hiberno imminente, belligerandum sibi per id tempus nequaquam videbatur. Revera enim hoc pro Francis futurum, videbatur, quibus aestus valde est inimicus et gra-

55

vis; ncquc libentes acstatc bellum gerunt; brumac vcro tempore validioresque fiunt, ct tunc commodissimc laborcs ferunt. Naturaliter cnim ob patriae algiditaicm ita affecti sunt, ut cis cognatum quodammodo sit frigcrc. His itaque de causis protralicndum bellum ct in proximum ver diffcrcndum ccnscbat. Dissipato itaque cxcrcitu ct per centurioncs ct tribunos partito, ut in proximis oppidis pidis ct castellis hibernarent, iussit; statim vcro ineunte vcre Romam omncs vcnirc ct congrcgari, ut ibi omnibus copiis coniunctis cxcrcitum instruercnt. Atquc Iii quidcm quo mandatum crat concesserunt. Narses vcro Ravcnnam se reccpit, famulitio tantum satellitioque suo sccum sumto, et iis, qui ipsius aulam administrabant, quibus ulique archiva curae crant, idquc tum ornatus apparatusque causa, tum nc promiscuc cuivis volenti ingrediundi potcstas cssct. llos vero moris est Romanis a canccllis appeilare et ab opera, rruam in iis praestant. Duxcrat etiam secum Zandalcm, domestici comitatus praefcctum, cum rcliqua omni scrvorum et spadonum cubiculariorum turba. Duccns itaque secum iu univcrsum viros quadringentos, Ravennam vcnit.

20. Interea vcro Aligcrnus Frcdigerni quidem fiiius, fratdr vero Teiae, cuius ctiam antea mentionem fecimus in obsidione Cumarum,

56

postquam Franci in Italiam vcnissent, ct Gothorum res omnes ad ipsos esscnt dcvolutae, solus visus est, quid consultum ct ex re es- set, coguovisse, et futura praevidissc. Deliberanti cnim ipsi de prae- scnti reium statu , haec cogitatio in mcntem vcnit, quod Franci spe- ciosum quidcm titulum ac praetextum captabant societatis bellicae cum Gothis initae, quippe qui acciti vcnissentj quod vero animis suis agitabant, aliud quiddam re ipsa appaiiturum. Fore cnim vide- bat, ut ctiarasi Romanis superiores cvadcrent, Gothis Italia non ce- dcrcnt, sed illis re ipsa primis subactis, quibus suppetias verbis latu- ri venerant , Francos principcs cis imposituros , patriisque legibus cos esse spoliaturos. Haec itaquc cum frequcntcr sccum reputaret, ct cum animo suo revolvcrct, simulque obsidiono prcracrctur , consultissimum fore iudicavit , si urbcm cura pccuniis omnibus Narseti traderet, ac dcinccps Romanoruni instituto ac moribus viverct, pe- riculis et barbarico vhcudi raore valcrc iussis. Aequum cnim ei vi- debatur, si Gotlu Italiain obtinere non possent, vetcrcs certc cius babilatores et indigcnas ab origine duces eam rccuperare, neque per- petuo suis sedibus fraudari. Hacc itaquc et ipse sua cx parte prae- starc in animum suum induccbat, ct lcliquac gcnti suac prudcntis

57

consilii exemplum statuere. Cum itaque obsidentibus Romanis prius nuntiasset, cupere se praefectum exercitus adire, idque ei permissum esset, ad Classes venit, ubi Narsetem morari cognoverat. Situm vero est id castellum in agro Ravennate; cumque ei in conspectum venisset, et claves urbis Cumarum ipsi in manus tradidit, omniaque sua benevola oflicia ei detulit. Narses eum advenientem benigne complexus maioribus eum bonis remuneraturum promisit: statimque partem copiarum Cumas obsidcntium in urbem misit, qui et ipsam et pecuniam omnem recipcrcnt, tutoque omnia conservarent; reliquis copiis in alia oppidula ct castella secedere ibique bibernare iussis. Quae quidem omnia ita peracta sunt. Posteaquam vero Herulorum exercitus proprio iterum duce fuit orbatus, duo autem inter eos essent viri insignes, dubiaeque inter se praestantiae, varie in utrumquc militum animi et studia inclinarunt. Una enim exercitus pars Arutb maximi faciebat, planeque sibi persuadebat, omnia melius successura, si ille ipsis dux daretur; alteri parti magis placebat Sindual, ut strenuus maxime et in re bellica valdc exercitatus. Cui quidem parti ctiam asseutiens Narscs, hunc eis ducem praefecit

58

misitque etiam hos, ubi commodissime videbantur hibernaturi; Aligernum vero atl Cesenam urbem ire iussit cum mandatis, ut cum eo venisset conscenso muro urbis manifeste elato capite prospiceret, ita ut ab omnibus quis esset dignosei posset. Quod ipsum eo consilio mandarat, ut Franci qui illac videbantur transituri, eum sua sponte ad Romanos transisse cernerent, et de expeditione in Cumas, pecuniaeque spe animum abiicerent; vel forte de totius summa, utpote locis omnibus opportunis iam praeoccupatis, Atque Aligernus quidem Francos praetereuntes conspicatus, contumeliis verborum eos e sublimi muro excipiebat, et subsannabat, ut frustra deinceps festinantcs, et post festum, quod aiunt, venientes, cum pecunia omnis in Romanorum potestatem atque adeo ipsa etiam Gothici principatus iusiguia; adeo ut si quis etiam in posterum rex Gothorum declararetur, non haberet, quo spectabilior honoratiorque esset, militari tantum veste indutus, ipsoque habitu privatum hominem praeferens Franci vero contra ei convitiabantur, gentis suae proditorem appellantes; et de statu rerum ambigere videbantur, et an bellum ultra gerendum ipsis esset deliberare. Vicit tamen ea sententia, desistendum non esse, quin potius urgendum institutum.

59

21. Interea Narses Ravennae subsistens, atque inter copias, ibi erant, versans, rebus omnibus recte constitutis, Ariminum concessit cum eodem quo antea venerat comilatu. Mortuo euim paulo ante Vaccaro, genere Varno, viro imprimis gravi et bellicoso, statim Theodibaldus eius filius cum Varnis eum comitantibus ad Romanorum Imperatorem accesserat, et Arimiui erat tanquam ibi Narsetem conventurus, quo etiam ipse ea de causa venerat, ut omnibus liberaliter auro donatis firmissimos belli socios haberet. Hisce rebus occupato Narsete, Franci ad duo millia mixtim peditum et equitum, qui a suis praefectis ad vastandum et depraedandum agrum erant emissi, cum iam urbi appropinquassent, agrosque vastarent ct boves aratores abigerent, omniaque promiscue agerent ac ferrent, aspiciente Narsete, (sedebat enim ipse in sublimi quadam pergula, unde in campum erat prospectus) turpe parumque generosum ratus, nisi ex re praeseuti vim propulsaret; urbe exit, conscenso equo, qui habenis audientissimus esset, pariter et generosus ac ferox, quique non solum composite sciteque prosilire ct saltare nosset, sed etiam impetum in hostem facere, cursumque sistere et retro ferri usu multo essct edoctus, ct e comitatu suo quotquot rei bellicae non omnino erant imperiti, sequi se

60

iussit: qui quidem in equos insilientes (erant vero viri trecenti) eum sccuti, recta in hostem contenderunt. Tum hi eos irruentes conspicati, non iam palantes sparsim vagabantur, neque arbitror praedae memores erant, sed protinus sese equites peditesque congregarunt, et in unum agmen composuerunt; non quidem illud densum (qui enim fieri poterat, cum non admodum multi eo venissent?) validum tamen, cum scutatos iner se consertos equitum alae cingerent. Romani vero cum iam intra teli iactum pervenissent, manus quitlem conserer confligere cum hostibus instructa acie stantibus nequaquam expedire censebant: sagittis vero et iaculis velitantes primam aciem labefa ctare frontisquc densitatem diffringere conabantur. At illi cum intei se scutis optime essent constipati, firmi immotique stabant, nullaque ex parte aciei continuum convellebant; siquidem et densam quandam silvam nacti, arboribus ut vallo utebantur. Iam vero etiam telorum iactu sc tuebantur, quac patria ipsorum lingua angones vocantur.

22. Cum itaque nihil damni acciperent, Narses omnia secum reputans, barbarum quoddam stratagema et Hunnis magis excogitavit. lussit enim suos terga vertentes retrorsum concitatius

61

ferri, veluti timore perculsos fugamque capessentes: ut scilicet ea ratione barbari quam remotissime e silva in apertum campum evocarentur: reliqua enim sibi curae fore dixit. Atqui hi quidem ut mandatum eis erat, fugam arripueruut; Franci vero fuga decepti et verum timorem esse rati, confestim animis pleni aciem solvunt, silvaquc egressi, fugientes acriter insequuntur; ac primi quidem evolarunt equites, sequebantur vero ex peditibus quotquot robore et pedum celeritate maxime valebant; omnesque acerrime rem urgebant, tanquam Narsetem ipsum iamiam vivum capturi, et nullo fere negotio optatum finem toti bello imposituri. Atque bi quidem ordinis omnis obliti sparsim nihilque sibi caventes procurrebant, gaudentes bonaque spe sese oblectantes. Romani vero effusis habenis ad anteriora ferebantur: diceres certe eos re ipsa formidantes fugere, adeo proxime vero pavorem simulabant. Posteaquam vero barbari iam per nudum campum dispersi quam longissime a silva essent avulsi; tum vero confestim signo per Narsetem dato, Romani conversis equis in adversos sese explicantes, persequentibus in frontem occurrerunt, et in universos inopinato rei perculsos caesim punctimque saevicbant, atque ita fuga ipsis in persecutionem vice versa cessit. Equites itaque barbarorum non ignari, quo in periculo versarentur, quam celer-

62

rime ad silvam reliquasque copias refugientes, salutem sibi strenus fuga quaesierunt: pedites vero turpiter caesi, cum ne manum quidem tuendi sui causa moverent, inopinata vicissitudine consternati et quodammodo mente capti. Omnes itaque sparsim iacebant, veluti suum fere aut ovium greges miseraudum in modum trucidati. Caesis itaque his fortissimis viris, supra nongentos, reliqui confestim tergisversis ad suos sese duces receperunt; ut non prius in tuto futuri, quam se reliquo exercitui coniunxissent. Narses vero Ravennam reversus, rebusque omuibus eo loci rectissime coustitutis, Romam se contulit ibique hibernavit.

63

ARGUMENTUM.

Proximo vere Franci et Alamanni Butilino et Leuthari ducibus Italiam vastant(1). Leutharis cum copiis suis domum proficiscens Hunnis et Homanis clade afficitur (2). Ipse cum copiarum reliquiis in Venetia gravi morbo correptus perit (3). Butilinus recedens castra ponit in Campania ad Casulinum flumen (4). Hortatur exercitum suum. Francorum armatrura (5). Narses Butilino obviam progreditur: Francorum commeatus intercipit (6). Narsetis iustitia (7). Acies utrinque instruitur (8). Insignis Francorum clades (9). Narsetis victoria cum pristinis Graecorum trapaeis comparatur (10). Narses exercitum suum a segnitia revocat (11). Eius oratio (12). Gothorum reliquiae, Ragnare duce, Campsis obsidentur(13). Ragnare occiso, Gothi se aedunt. Chlotharius Francorum regno potitur (14). Ingens terrae motus. Vanae sapientium de eo sententiae (15). Cos insula eodem terrae motu funditus vastatur (16). Tralles simili calamitate afflictae (17). Bellum Romanorum et Persarum (18). Mermeroes Lazorum fines invadere conatur (19). Romani dolo oppressi recedere coguntur (20). Romani ex fuga Nesum se recipiunt (21). Mermeroes, exercitu reducto, Meschithae, Iberiae moritur (22). Sepulcrales Persarum ritus (23). Nova superstitio a Zoroastro profecta (24). Persae sub variis regnis varios mores traxerunt (25). Novi Persici regni origines (26). Artaxaris genus (27). Chosrois eruditio in suspicionem vocatur Uranius philosnphi speciem prae se ferens a Chosroe magni aestimatur (29). Philosophorum Romanorum in Persiam migratio (30). Qui spe sua deiecti in patriam redeunt. In intinere a moruo quodam sepeliendo visu nocturno deterrentur (31). Magna Uranii apud Chosroetn gratia (32).

1. Ineunte autcm vere exercitus ibi, prout statutum erat, instaurabatur, copiaeque omnes in unum cogebantur. Narses vero eos

64

accurate ad res bellicas condocefieri iussit, animosque quotidiana exercitatione roborabat, in gyrum se versare cogens, agiliterque in equos insilire, et in modum armatae saltationis pyrrichae circumagi, assidueque tuba classicum canente personari, ne omnino ex remissiore bibernatione obliti bellorum in ipso praelio languescerent. Interea barbari lentius procedentes loca, per quae transibant, omnia depopulabantur et vastabant. Romam vero locaque urbi circumiecta longissime transgressi, ulterius tendebant; a dextra quidem Tyrrhenum mare, a sinistra autem Ionici sinus littora protensa habentes. Postquam vero Samnium, regionem ita dictam, venissent, tum partitis copiis, Butilinus quidem cum maiore validioreque exercitus parte Tyrrhenum littus legebat, et totam fere Campaniam depraedabatur, quin et Lucaniam et Bruttios deinde invasit, et ad fretum usque, quod Siciliam insulam et fines Italiae dirimit, pervenit: Leutharis vero reliquas copias ducens Apuliam et Calabriam infestabat, Hydruntem usque progressus, quae quidem urbs in littore Adriatici maris est sita; unde Ionius sinus initium habet. Quotquot itaque

65

eorum Franci erant indigenae, multam reverentiam pietatemque circa templa exercebant, utpote rectam de Deo sententiam amplexi, ut supra dixi, eademque cum Romanis sacra colentes. Alemannica vero gens universa (aliter enim hi circa religionem sunt affecti) templa irreverenter diripiebant, suisque ornamentis spoliabant, multas quidem amulas sacras, sive vasa lustralia et aspergilla ex puro auro, quamplurimos etiam calices et acerras, et quaecunque mysticis ceremoniis peragendis erant consecrata, spoliantes, propriis suis adscribebant. Sed ne his quidem rebus contenti, tecta ipsa sacrorum templorum diruebant, et fundamenta subvertebant; cruoreque et sanie delubra circumfluebant, arva etiam segetesque polluebantur, cum per east passim cadavera insepulta sparsa iacerent. Sed non multo post divina vindicta est subsecuta. Alii enim bello, alii morbo perierunt, neque quisquam eorum priori spe potitus est. Iniustitia enim et Dei contemtus fugienda quidem semper et noxia sunt, praecipue vero in proeliis et conflictibus. Patriam enim patriaque instituta propuguare, eaque pessumdare molientibus obsistere, omnibusque eos viribus propulsare, aequum sanc fuerit valdeque generosum: qui vero lucri causa, et hostilitate, quae nulla iusta causa nitatur, aliena

66

invadunt, eos a quibus nulla iniuria sunt provocati infestantes, hi certe vesani impiique fuerint; neque quid ius ac fas sit norunt, neque iis curae est an Deus maleficiis offendatur. Idcirco acerrimae cos poenae inanent, resquce ipsii in extremas atque irremediabiles calamitates desinunt, tanietsi ad breve aliquod tempus proapere rem gerere videantur. Ac talia quidem etiam tunc Leutbarim Butilinumque sectantibus copiis evenere.

2. Nam hi rebus hisce perpetratis, cum iam ingentem spoliorum vim coaccrvassent, et iam practerlapso vere vigeret aestas; alteri quidem ducum, Leuthari videlicet, in animo erat domum reverti, et opimis spoliis suis frui, nuntiisque ad fratrem suum missis cum etiam ad domuitionem hortabatur; bello et incertis rerum futurarum eventibus valere iussis. Butilinus vero etiam iureiurando se Gothis obstrinxit, proelium adversus Romanos cum ipsis aditurum; cumque illi per assentationem spargerent sese eum regem ipsorum designaturum, manendum sibi apud illos censuit, et se ad bellum instruxit. Leutharis vero cum suis copiis statim discessit: eo consilio ut postquam praedam omnem quam tutissime avexisset, domumque venisset, tum exercitum fratri suo suppetias laturum mitteret. Sed ne ipsi quidem consilia sua ex animi sententia successerunt, neque fratri suo valde auxiliari potuit. Nam ipsi iam iter domum versus ingresso, ni-

67

hil quidem adversi ad Picenum agrum usque accidit: cum autem eo progressus pervenisset, ipse quidem circa Fanum urbem castra metatus est; emissis etiam statim, suo more, praecursoribus et speculatoribus ad tria hominum millia, qui non solum anteriora loca explorarent, sed, sicubi hostes comparerent, profligarent: Artabanes ve ro et Uldach ille Hunnus, qui cum exercitu Romano pariter et Hunn ico ad Pisaurum urbem collecti erant, insidiis in transitu collocatis, hi, inquam, praecursores illos conspicati, in ipso Ionici sinus littore et crepidine euntes, egressi urbe, acieque optime instructa coufertim in eos irruunt, ac multos quidem gladiis caedentes trucid ant; non pauci

68

cum praerupta littoris praccipitia conscendissent, in dcelive delati, pronique in mare provoluti, et proceilis abrepti pericrunt. Subrigit enim se quodammodo ca partc littus, et veluti collem quendam facit, non omni ex parte accessibilem et pervium, quique, ubi in cius summitatem ventum fuerit, nequaquam facilem praebeat descensum, sed maxima sui parte praecipitiis ad lapsum proclivibus et hiantibus obnoxium, et in profundiorem maris crepidinem vergentem, Alii itaque quamplurimos ita pereuntes conspicati, absque ullo ordine fugerunt, et cum ingenti clamore atque eiulatu ad exercitum delati perturbatione et tumultti omnia implerunt, ut iamiam ingruentibus Romanis. Leutitaris vero ad proelium se comparans, omnem exercitum movebat. Illi arreptis armis aciem instrucbant, densam pariter et in longum protensam. Hoc ergo pacto constitutis ipsis, neque opportuniore consilio in mentem veniente, plurimi captivi iucustoditi relicti, hostium occupatione opportune usi, quam celerrime aufugcrunt, et quicquid poterant spoliornm in proxima castella transtulerunt.

3. Cum vero Artabanes simul et Uldach impares sese commit-

69

tendo proelio censentes copias nequaquara educercnt, tum Franci soluta acie in castra reversi cognoverunt quantam iacturam fecissent. Quocirca priusquam gravius aliquod damnum acciperent, visum est eis consultum, si quam citissime motis a Fano urbe castris ultra progrederentar. Statim itaque processerunt, relicto ad dextram Ionio sinu et littorali universa arenosaque via, ad radices Apennini montis iter fecerunt; atqua ita recta Aemiliam et Alpes Cottias versus euntes, aegre Padum traiecerunt. Cum vero in ditionem Venetam venissent, ad Cenetam urbem per id tempus ipsis subditam stationem habuerunt, ibi deinceps in tuto commoraturi. Dolebant tamen molesteque ferebant, et summum quendam moerorem prae se ferebant, quod ipsis perquam exiguum e praeda esset reliquum, videbanturque sibi irritos inutilesque labores perpessi. Sed non his terminis ipsorum calaraitas fuit circumscripta. Paulo enim post, pestilens quidam morbus repente incidens multitudinem absumsit ; et nonnulli quidem illorum ambientis aëris pravitatem incusabant, causam morbi ei adscribentes: alii vero, quod continuis bellis et longis itineribus peractis repente ad otiosam mollemque vitam essent tra-

70

ducti, vitae immutationem in causa esse putabant. At ipsam revera originem necessariamque causam mali plane non intelligebant, quae profecto erat iniustitia, et divina pariter atque humana iura ab ipsis proculcata. Ipsum itaque ducem videre erat evidenter poenis divinitus immissis obnoxium: insania enim manifestaque rabie, instar eorum, qui mente capti furere solent, corripiebatur, multaque vertigine agitabatur, gravesque eiulatus edebat, modo pronus, modo in alterutrum latus in solum procidens, multamque ex ore spumam ciens; oculi etiam ipsi erant torvi, horrendumque in modum inversi; eo denique insaniae venerat miser, ut ne a suis quidem membris degustandis abstineret. Assidue enim mordicus brachiis suis inhaerens, et carnes dentibus convellens, eas instar ferae alicuius bestiae dilaniabat, promanantem saniem lambens, atque ita sui ipsius satur paulatimque contabescens miserrime periit. Extincti vero sunt universim etiam ceteri, nihil penitus se remittente malo, donec omnes interierunt; ac febre quidem plurimi pressi, sana tamen mente perierunt; nonnullos autem gravissima apoplexia afilixit, alios capitis gravedo,

71

alios delirium. Variis enim morbis laborabant, sed omnibus in perniciem desinentibus. Leutharis itaque quique eum sequebantur expeditio huiusmodi calamitosum habuit exitum.

4. Dum vero haec in Venetia contingunt, Butilinus alter dux oppidis castellisque propemodum omnibus ad Siculum fretum usque vastatis, statim quam citissime Campaniam versus et Romam se recepit. Inaudierat enim Narsetis et Imperatoris exercitus eo convenisse, et statutum erat non cunctari diutius neque animi pendere, sed in aciem instructis omnibus copiis de rerum summa decertare; quandoquidem non miniina exercitus qui ei aderat pars morbo correpta interierat. Vergente enim iam aestate et autumno ineunte, vineae qiudem uvis onustae erant; hi vero inopia aliarum rerum necessariarum (omnis enim commeatus per Narsetem prudentissime praereptus erat) avulsis uvis, succoque manibus expresso, musto sese ingurgitabant, odoriferum vinum, quod Graeci ἀνθοσμίαν vocant, ex tempore conficienties; unde vehementissimo alvi profluvio laborarunt: et nonnulli quidem eorum eo interierunt, nonnulli etiam supervixerunt. Priusquam itaque hic morbus omnes pervaderet, committendum sibi quocunque eventu proelium censebat. Quocirca cum in, Campaniam venisset, castra non procul a Capua urbe fixit, ad ripas Casulini fluminis, quod quidem ex Apennino monte fluens, et per

72

circumiaccntes campos flexuose labens, in Tyrrhenum mare fertur. Ηic itaque locato exercitu, valido eum vallo munivit, natura loci fretus. Fluviiu enim ipsi ad dextram labens, propugnaculi loco esse videbatur, ne quis ea ex partc adoriretur, et curruum, quorum maximam habcbat vim, rotas ordine inter se consertas solo infixit, terra ad modiolos rotarum usque aggesta, ita ut circumferentiae dimidia tantum pars exstaret et promineret. His, inquam, aliisque multis stipitibus cum universum exercitum communisset: exitum quendam non valde amplum neque ullo septo obstructum reliquit, ut per eum facile liceret, si liberet, excursus in hostes et recursus facere. Ne vero pons quo fluvius erat stratus incustoditus esset, neve ea ex parte damnum acciperet, hunc etiam praeoccupat, et turre quadam lignea in co cxstructa strenuos in ca quantum fieri poterat optimeque armatos viros collocat, qui pontem e tuto propugnarent, et Romanos transitum molientes propulsarent. His itaque singulis ita dispositis, omnia quam optime comparata censebat; tanquam in ipsius potestate futurum esset, bellum inchoare, neque prius proelium committi posset, quam ipsi liberet. Pοrrο quac fratri suo iu Venetis acciderant, nec-

73

dum inaudierat; mirabatur vero quod ei copias suas, uti inter ipsos convenerat, non misisset, suspicioque ipsi incidebat, non tam diu tardaturas fuisse, nisi eis aliquid sinistri adversique accidisset: nihilominus tamen etiam sine illis victoriam se ab hostibus reportaturum censebat; quippe qui vel sic copiarum multitudine esset superior. Qui enim ipsi reliquus erat exercitus ad triginta bellatorum millia acccdebat, Romanorum vero exercitus vixdum erat millium octodecim.

5. Quocirca et ipse quam optime animatus erat et universum exercitum hortabatur, non tle exigua aliqua re eo proelio decernendum esse, „sed aut Italiam, inquit, cuius causa venimus, obtinebimus, aut hoc unum iamiam nobis reliquum erit, ut omnes inglorii moriamur. Illud itaque nos potius, viri fortes, quam hoc, velle debemus; cum in nostra manu sit positum, si strenui esse velimus, quae optamus consequi.” Butilinus itaque hisce aliisque verbis hortari non desistebat. Hi vero bona spe fulti, arma ut cuique visum erat apparabant. Alibi enim secures multae acuebantur, alibi patria hastilia, quae ipsi angones vocant, alibi scuta confracta, ut usui essent, reficiebantur, facileque ipsis omnia instruebantur. Vilis enim est et neglecta huius nationis armatura quaeque variis opificibus non indigeat; sed facile ab ipsis, qui ea utuntur, si quid forte

74

fractum fuerit, refici potest, Loricas enim et ocreas non norunt. Capita plerique eorum non muniunt, pauci vero galeis tecti pugnant. Pectoribus et tergoribus ad lumbos usque sunt nudis, inde braccis sive femoralibus alii lineis, alii coriaceis cincti, tibias cooperiunt. Equis vero non utuntur, nisi admodum paucis, quippe qui ad pedestrem pugnam, quae ipsis familiaris patriaque est, optime sint exercitati. Ensis femori, et scutum sinistro lateri appendet: arcubus aut fundis, vel aliis telis, quae eminus iaciuntur, non utuntur; sed ancipitibus securibus et angonibus, quibus praecipue rem gerunt. Sunt vero angones hastae quacdam neque admodum parvae, neque admodum magnae, sed et ad iactu feriendum, sicubi opus fuerit, et ubi cominus collato pede confligendum est impetusque faciendus, accommodatac. Hac pleraque sui parte ferro sunt obductae, ita ut perparum ligni a laminis ferreis nudum conspiciatur, atque adeo vix tota imae hastae cuspis; supra vero ad extremitatem spiculi, adunci quidam mucrones utrinque prominent, ex ipso spiculo instar hamulorum reflexi, et deorsum vergentes. In conflictu itaque Francus miles hunc angonem iacit; quod telum si corpori inflictum fuerit, adigitur qui-

75

dem intro, uti verisimile est, cuspis, neque is qui ictus est neque alius quisquam facile telum evellere potest; obstant enim acuminati illi hamuli altius carni inhaerentes, et acerbos cruciatus excitant, adeo ut etiam si hostem nequaquam letale vulnus accepisse contingat, ex eo tamen intereat. Si vero scuto impactum fuerit, statim ex eo propeudet, et circumagitur, infima sui parte solum verrens et versans. Is vero qui ictus est, neque telum scuto evellere valet, hamulis mordicus inhaerentibus, neque ense amputare, quod nimirum ad lignum pertingere non possit, ferreis laminis, quibus id obductum est, obsistentibus; quod simulac viderit Francus, confestim pede insultat, et proculcans imam hastam, scutum pondere sui corporis deprimit, ita ut, gestantis manu sese nonnihil laxante ac remittente, caput et pectus nudentur. Tum ille nudum hostem neque munitum nactus facile trucidat, sive securi frontem feriens, sive alia hasta iugulum traiiciens. Ac talis quidem est Francorum armatura, atque ita ad proelium apparabantur.

6. Narses vero Romani exercitus praetor ubi haec cognovit, statim et ipse universo exercitu Roma educto, non procul ab hostibus castra locat, sed unde et strepitus exaudiri et vallum conspici posset. Hoc itaque modo cum duo exercitus in mutuum conspectum venissent, accurate utrinque acies instruobantur, praesidiaque et excubiac looibantur, et duces ordines militares obibant. Spes vero et metus,

76

variacquc animorum fluctuationes, et quicunque affectus inopinati de rebus magnis decertaturis suboriri solent, nunc hos nunc illos incessebant. Omnia vero Italiae oppida dubia suspensaque haerebant, cui tandem parti cederent. Interea Franci proximos vicos vastantes, commeatum transvehebant. Quod ubi animadvertit Narses, ad suum dedecus hoc pertinere censebat molesteque ferebat, si hostium calones ita libere loca quam maxime vicina pertransirent, perinde ac si nullum hostem vidissent. Visum itaque ei non est amplius id ferendum, sed omnibus viribus prohibendum. Charanges vero, vir quidam Armenius, Romanis tribunis accensus erat, strenuus inprimis et prudens et in adeundis periculis moderate audax. Huic itaquc Charangi ( erant enim eius tentoria in extremis castris quam proximo hostium fixa,) mandat Narscs ut in curruum vectores impetum faceret, eisque quantum posset noceret, ne amplius pabula transvehere auderent. Ipse vero confestim paucis e sua legione equitibus secum ductis, reliqua quidem plaustra intercipit et vectores trucidat. E qui-

77

bus plaustris nnum multo rmali aridoqne foeno onnstum turri admovet, quam Franci in ponte cxstruxerant, cuius supia mentioncm feci. Hoc itaque plaustro ita ad turrim admoto, ignem foeno immittit. Ingenti vero ilamma repente sublata, facilc nniversa turris utpotc lignca conflagravit. Tum barbari qnotquot in eins praesidio erant collocati, cum cam tueri non possent, ipsique incendio iilo perituri viderentur, stationem descrendam censuerunt; ac difficulter qiiidem inde delapsi, ad excrcitum ipsorum confugerunt ; Romani vcro ponte potiuntur. His itapcractis Franci statim tumultu, uti par crat, pleni ad arma convolant, firementea ira et rabidi, et summa animi impotentia correpti, ultraque modum audaces et praefidentes non ultra quiescendum sibi censebant, neque cunctandum, sed eo ipso die proelium committendum; quantumvis Alemannici vates praedixissent illo die confligendum non esse, aut scirent se ad unum omnes perituros. Ego vero ita existimo, etiam si postridie aut alio ab hoc die proelium commissum fuissct, eundcm plane, qui tunc fuit, eventum futurum fuisse. Neque enim unius diei immutatio hoc effecissct, quo ininus impictatis suac poenas luerent. Ceterum sivc hoc ita evenerit, sivc etiam for-

78

tasse Alcmannicis vatibus quocunque tandem modo fatura praedicentibus, certe non vanum neque irritum id vaticinium multis est visum. Quo pacto autrm deinceps reliqua gesta sint, accurate statim, quoad eius fieri poterit, dicentur.

7. Franci itaque ita animis aestuabant, et iam arma corripuerant. Narses etiam suos armavit castrisque eduxit, donec ad medium inter duos exercitus spatium venisset, ubi oportebat eos in aciem disponi. Interea vero dum exercitus movet, et iam praetor equum conscenderat, nuntiatur ipsi, Herulum quendam non e multis inter ipsos, neque obscurum, sed nobilem inprimis illustremque virum, quendam e domesticis suis servis, quod aliqua in re deliquisset, miserrime interfecisse. Statim itaque adductis habenis equum sistens, homicidam in medium producit, tanquam fas non esset proelium adire, nisi caede expiata. Interrogatus ergo ab eo barbarus, cum factum fateretur nequc inficias iret, immo e contrario assereretm liberam dominis esse potestatem de servis suis pro suo arbitrio decernendi, ut et alii scirent, nisi officium facerent, similiter secum actum iri: cum itaque veluti nulla caedis perpetratae poenitudine ductus, pervicax

79

et iactabundus, et caedem spiranti similis permaneret, Narses lictoribus, ut eum interficiant, mandat; atque is quidem ense ilia perfossus, interiit. Herulorum vero turba, utpote barbari, dolebant molesteque id ferebant, et a proelio se subducere statuebant. Narses vero, hoc pacto caede expiata, et de Herulis parum sollicitus, in aciem progressus, edixit universae multitudini et proclamavit, ut quicunque victoriae particeps esse vellet, una secum sequeretur; usque adeo ille aperte divini numinis auxilio erat fretus, et veluti ad rem antea diiudicatam accedcbat. Sindual autem Herulorum dux turpe quiddam et generoso animo indignum censebat, si tanto proelio utrinque instructo, ipse pariter et sui defectionis insimularentur; et viderentur re quidem ipsa hostes reformidasse; formidinem vero suam praetextu benevolentiae erga mortuum palliasse. Nequaquam itaque conquiescere sustinens, Narseti significat, operiatur se, utpote iamiam cum suis adventurum. Narses vero se quidem non praestolaturum respondit, curaturum tamen, ut et ipsi suo in acie loco ordinentur, etiamsi paulo serius advenerint. Heruli itaque optime armati, bonoque ordine ocius procedebant.

8. Narses autem cum ad locum pervenisset, ubi committendum

80

erat proelium, statim exercitum in phalangem instruxit atque disposuit; atque equites quidem utrinque ad alas erant collocati, hastas et peltas gestantes, arcus etiam et enses appensos, nonnulli etiam sarissas habentes. Narses vero in dextro cornu constitit. Zandalas etiam familiae magister et quotquot et servis et domesticis bello non inepti eraut, adstabant Ab utroque vero latcre Valerianus et Artabanes cum suis copiis, quibus maudatum erat, vit nonnihil circa densiorem silvam laterent; cumque hostes inpetum facerent, confestim in eos ex occulto irruerent omnique ex parte premerent. Omnem vero locum intermedium pedites obtinebant. In ipsa enim exercitus fronte antesignani loricas ad pedes usque demissas induti, validissimasque galeas gestantes, testudinem fecerant; post hos vero alii densa inter se seroe stabant, in agros usque desinentes. Universa vero levis armatura, sagittariique et funditores a tergo erant collocati, velitandi tempus operientes. Herulis vero in medio totius agminis locus erat designatus; neque enim adhuc illi advenerant. Interea duo Heruli, qui paulo ante ad hostes defecerant, adeo ut quid postea consilii

81

cepisset Sindual, ignorarent, barbaros omnes incitabant, nt quam citissime Romanos adorirentur, affirmantes fore ut apud eos omnia tumultus et perturbationis plena essent deprehensuri, quod nimirum Herulorum copiae indignabundae secessionem fecissent, proeliumque una adire detrectarent; et reliquae multitudinis animi illorum defectione essent consternati. Hisce ita dictis Bulilinus facile persuasus, quippe qui vera ut essent optabat, confestim copias in hostem eduxit, omnesque magna animorum alacritate recta in Romanos ferebantur, non quidem sensim et placide ordinateque, sed nuntiis animum ipsis alasque addentibus, turbulente ac praecipitanter, tanquam primo impetu quidquid hostium esset discerpturi. Erat autem ipsis forma aciei instar cunei, Δ literae figuram prae se ferens, anteriore quidem sui parte in acutum desinens. Pressa enim erat et densa, scutis undequaque inter se cousertis munita; dixisses suis caput sua structura efformare. Alae vero utrinque ex centuriis et decuriis in longum compositae, et ut plurimum in obliquum protensae, paulatim ab sese dilatabantur et dirimebantur, in maximam latitudinem desiuentes; adeo ut locus intermedius vacuus relinqueretur, et nudata militum terga seriatim conspicerentur. Aversi enim inter se stabant, ut hostibus adversi essent,

82

et ex tuto confligerent, scutis protecti; terga vero mutua illa inter se contrapositione tuerentur.