History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Erat autem Atheniensium munitio in Boeotiae confiniis, quam obsidebant propter calamitatem sibi ex CEnoe natam, quod viri a Decelea discedentes illinc caesi erant, Corinthii, voluntariis advocatis ex Boeotis.
Coi-latis igitur cum his sermonibus Aristarchus fallit eos, qui in CEnoe erant, dicens, eos quoque, qui in urbe erant, de ceteris rebus cum Lacedaemoniis transegisse, et illos oportere locum illum Boeotis tradere; bis enim conditionibus pacem convenisse. Illi vero, quum ei ut imperatori fidem habuissent, et prorsus ignari rerum essent, quod obside-
Hoc igitur modo captam (Enoen Boeoti receperant; et Athenis paucorom dominatae et seditio finem habuit.