History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Habebantur autem postea et aliae crebrae conciones, in quibus et legumlatores, et cetera ad reipublicae administrationem pertinentia constituerunt. Atque sane maxime per primum illud tempus mea quidem aetate apparet ‘ Alheniensessrempublicam bene administrasse; nam utrius-que factionis, paucorum et multitudinis, in unum redactae, moderatum exstitit temperamentum, et e rebus afflictis hoc primum civitatem erexit.
Decreverunt autem etiam, ut Alcibiades aliique cum eo redirent, atque simul et ad illum et ad exercitum Samium legatis missis cohortabantur, ut strenue res gererent.
In hac autem rerum mutatione statim Pisander et Alexicles cum suis, et qui praecipui erant e paucorum dominatu, in Deceleam se subduxerunt; Aristarchus an tem solus ex illis (adhuc enim imperator erat) repente assum ptis aliquot sagittariis, qui erant maxime barbari, ad CEnoen contendebat.