History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erat autem ingens tumultus ac terribilis; nam et qui in urbe erant, jam putabant Piraeeum occupatum, et comprehensum illum morte mulctatum esse, et qui in Piraeeo erant, eos, qui in urbe erant, contra se jamjamque adesse.

.Egre autem quum et seniores impedirent eos, qui per urbem discurrebant, et ad arma

369
ferebantur, et Thucydides Pharsalius, urbis hospes publicus, adesset, et studiose quibusque obsisteret et inclamaret, ne hostibus prope adhuc insidiantibus patriam perderent, quieverunt , et a manibus mutuo sibi afferendis adstinuerunt.

Ac Theramenes quidem quum in Piraeum pervenisset (erat antem et ipse imperator), voce tenus gravis armaturae militibus irascebatur; Aristarchus vero, et qui multitudini adversarii erant, indignabantur.