History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tandem vero, quum multi praeterea seditiosi sermones et suspiciones accessissent, jam et iactis rerum statum aggredi copperunt; nam gravis armaturae milites, qui Eetioniae munitionem in Piraeeo aedificabant, inter quos erat etiam Aristocrates centurio una cum sua tribu, comprehendunt Alexiclem, qui imperator erat ex paucorum collegio et factionis suae sociis maxime addictus, et in domum adductum eum captum tenuerunt.

Adjuverunt eos autem simul quum alii, tum Hermo quidam, circitorum apud Munychiam excobantium praefectus ; sed quod maximum erat, gravis armaturae manos haec volebat.

Quum autem hoc quadringentis renuntiatum esset (considebant autem forte in curia), confestim omnes, praeter eos, quibus ea non volentibus erant, parati erant ire ad arma, et Therameni iisque qui cum eo erant, minitabantur. Ille vero, se purgans, dicebat, se paratum esse jam ire cum iis ad Alexiclem custodia liberandum. Et assumpto uno ex imperatoribus, qui cum eo sentiebat, pergebat in Piraeeum; auxilio autem veniebat et Aristarchus, et ex equitibus juniores.