History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod quum non concederent Corinthii, sed mora interponeretur, Athenienses consilia Chiorum facilius senserunt, et Aristo-crate, uno e ducibus, misso, illos insimulabant, et quum Chii rem negarent, illi iis, id quod fidem faceret, naves secum mittere ad sociorum auxHia imperabant; Chii vero miserunt septem.
Causa autem, cur mitterent naves, haec fuit, quod plerique quidem Chiorum ignorarent ea, quas clam agitabantur, pauci vero ii, qui conscii erant, neque plebem jam hostilem habere vellent, priusquam aliquod firmum praesidium adepti essent, et Peloponnesios non amplius venturos exspectarent, quia morabantur.
Interea vero Isthmici ludi committebantur, et Athe-1 ienses (indictae enim erant iis induciae) sacram legationem