History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

transportare autem per Isthmum primum dimidiam navium partem et iis confestim proficisci, ne Athenienses animum potius adverterent ad eas, quae tunc proficiscerentur, quam ad eas, quae postea illuc transportarentur.

Etenim ab hac parte propalam navigare statuebant, contemptis Atheniensibus ut invalidis, quod eorum nulla magna classis usquam adhuc apparebat. Ut autem hoc iis placuit, confestim etiam unam et viginti naves transportarunt.

Corinthii vero, quamvis illi navigationem urgerent, non potuerunt in animum inducere, ut et ipsi navigarent, antequam omnes Isthmiorum dies festos, qui tunc erant, celebrassent. Agis vero iis paratum se praebebat permittere illis quidem, ut sacras Isthmiorum inducias non solverent, ipse vero suo nomine expeditionem suscipere.