History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et de ceteris hortabatur, ut hostibus fortiter resisterent, nec ullo modo cederent; nam inter se ipsos quidem, si civitas incolumis staret, magnam spem esse, fore, utcompo-sitio fieret, si vero semel altera pars succumberet, aut exercitus in Samo aut illi, nullum amplius fore, cum quo quis in mutuam gratiam rediret.

Aderant autem et Argivorum legali, qui Atheniensium populo, qui Sami erat, se opem laturos pollicebantur; Alcibiades autem eos collaudatos, et quum quis eos vocaret, ut adessent, rogatos, ita dimisit.

Venerant autem Argivi cum Paralis, qui ante, ut dixi, in militarem navem traducti a quadringentis viris jussi erant Euboeam circumvehi, et Atheniensium legatos a quadringentis [missos], Laespodiam et Aristophontem et Melesiam, Lacedav monem deducere, [qui] quum in cursu ad Argos pervenissent, legatos quidem comprehensos Argivis tradiderunt, quippe quod essent ex numero illorum, qui in primis popularem statum sustulissent, ipsi vero non jam Athenas redierunt, sed legatos Argis Samum adducentes, ea, quam habebant, triremi advenerunt.

Eadem autem aestate Tissaphernes, hoc in tempore, quo Peloponnesii longe maxime quum ob reliqua tum vero propter Alcibiadis restitutionem ei infensi erant ut Atheniensium partibus aperte jam faventi, cupiens, ut saltem videbatur, has criminationes apud eos diluere, praeparabat profectionem ad classem Phoenissam, quae ad Aspendum stabat, Lichamque secum venire jubebat; exercitui autem se praefecturum dixit Tamon, suum propraetorem, ut stipendium, quamdiu ipse abesset, praeberet.

Varie autem res narratur, nec facile sciri potest, qua mente ac- , cesserit Aspendum, et quum accessisset, tamen classem : non adduxerit.