History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praeterea sc ipsos per se, e longinquo apud Samum obsideotes, et jam antea introitum in Piraeeum in sua potestate habuisse, et nunc [etiam magis habituros, quum omnia sibi supersint, quibus] eo rem adducere possint, si illi rempublicam sibi restituere non vellent, ut ipsi facilius illos maris usu prohiberent, quam ab illis prohiberentur.

Atque tenue et nullius pretii esse adjumentum, quod ad superandos hostes

361
civitas sibi praebuisset, seque ideo nihil amisisse, quandoquidem illi jam neque pecuniam mittere possent, quam potius milites sibi ipsi compararent, neque salubre consilium, cujus causa civitas imperium in exercitus obtineret; sed etiam hac in re illos quidem peccasse, quod patrias leges sustulissent, se vero eas servare, et praeterea se operam daturos, ut illos etiam ad id cogerent; quare ne hos quidem, qui aliquod salubre consilium dare possent, apud se illis inferiores esse.

Alcibiadem quoque, si impunitatem ac restitutionem ei decrevissent, regis societatem sibi lubenter conciliaturum. Quod autem maximum esset, si omnibus rebus frustrarentur, patere sibi, tantam classem habentibus, multas vias, quibus et urbes et agrum invenirent.