History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Confestim etiam milites concionem coegerunt, in qua superiores duces , et si quem trierarchorum suspectum habebant, magistratu amoverunt, et in eorum locum alios sufTeceniut et trierarchos et duces, quo in numero erant Thrasybulus et Thrasylus.
Et surgentes cum aliis adhortationibus sc mutuo adhortabantur, tum etiam dicebant, animum nou esse abjiciendum, quod civitas a sc defecisset; pauciores enim numero a se, qui numero plures essent, et qui majore rerum omnium copia abundarent, secessionem fecisse.
Se enim, qui totam classem haberent, ceteras ci vitales suo imperio subjectas adacturos ad pendendas pecunias, aqne ac si illinc proficiscerentur. Nam et urbem sibi adesse Samum, baud invalidam, sed quae minimum abfuerit , quin Athenienses suo maritimo imperio spoliaret, quum bellum gereret, et hostium impetum se ex eodem, quo et ante, loco propulsare. Quinetiam se, quod penes se classem haberent, majorem commeatus comparandi facultatem habere quam illos, qui Athenis essent.