History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quinetiam hac ipsa de causa non licebat cuiquam apud alium lamentari ira concepta, ita ul ulcisceretur eum, qui sibi insidias struxisset; aul enim igno tum invenisset, cui diceret, aut notum fidei dubium.
Inter sc enim universi, qui erant de populo, cum suspicione coibant, ut si alter quisque particeps esset rerum, quae agebantur. Nam socii erant etiam, quos nemo unquam suspicatus fuisset se ad paucorum dominatum conversuros, et hi in primis effecerunt, ut diffidenti* populo incederet, et plurimum contulerunt ad confirmandum paucorum dominatum, quod certam causam diffidentiae mutuae populo pra*-buerant.
In hoc igitur tempore Pisander ejusque collega· reversi confestim ceteris peragendis operam dare coeperunt. Ac primum quidem, populo coacto, sententiam dixerunt, decem viros legum conscribendarum causa deligerent, qui summam hujus rei potestatem haberent; hi vero rogationem conscriptam ad populum intra certam diem ferrent, qua ratione respublica optime administrari posset.