History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec autem res apud plerosque speciosum praetextum habebat, siquidem rempublicam qui erant immutaturi, iidem etiam administraturi erant. Verumtamen et pupulus adhuc, et senatus fabis creatus congregabatur; sed consul-labant de nulla re, quae non conjuratis placeret, atque etiam illi, qui condonabantur, erant ex horum numero, et quse dicenda essent, prius ab iis deliberatum erat.

Nec jam amplius contradicebat quisquam ex reliquis, quod magnum conjuratorum numerum metueret ac videret; et si quis etiam contradixisset, confestim aliquo idoneo modo necabatur; et de caedis auctoribus neque inquirebatur, neque, si suspecti erant, supplicium sumebatur; sed populus quiescebat, ad-coque perterrefactus erat, ut, si cui nulla visafTerreliuvis in lucro poneret, etiam si taceret.

Et quum longe majorem conjuratorum numerum esse ducerent, quam erat, fracti erant animis; eum enim compertum habere non poterant , tum propter civitatis magnitudinem, tum propter mutuam ignorationem.