History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Si quis autem Lacc daemoniorum aut sociorum in regis regionem maleficii causa iverit, Lacedaemonii sociique prohibento; et si quis e ditione regis ad Lacedaemonios aut sociqs maleficii causa ierit, rex prohibeto.
Stipendium autem classi, quae nunc adest, ex pactis Tissaphernes suppeditato, donec regia classis venerit.
Ubi autem regia classis advenerit, si Lacedaemonii sociique suam classem alere velint, hoc iis liceat Si i a Tissapherne stipendium accipere velint, Tissaphernes praebeto, Lacedaemonii vero sociique, finito bello, pecunias Tissapherni reddunto, quaecumque acceperint.
Postquam autem classis regia venerit, Lacedaemoniorum et sociorum et regis naves communiter bellum gerunto, prout Tissapherni et Lacedaemoniis et sociis videbitur. Quod si pacem cum Atheniensibus facere velint, pari utrique modo faciunto. »