History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Harum igitur omnium rerum rationem et curam habens, volebat quodam modo Graecos inter se coaequare; itaque Peloponnesiis accitis stipendium numerat, et foedera cum iis tertia facit, in haec verba.
« Tertio decimo regni Darei anno, Alexippida La-cedaemone ephoro, pactiones factae sunt in Maeandri planitie inter Lacedaemonios et socios ac Tissaphernem et Hierame-nem et Pharnaci liberos, de regis et Lacedaemoniorum so* ciorumque negotiis.
Quaocumque regio regis est in Asia, regis esto; et de sua regione rex arbitratu suo statuat.
Lacedaemonii vero sociique in regis regionem ne eunto ullius maleficii causa, neque rex in Lacedaemoniorum sociorumve regionem ullius maleficii causa.