History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea autem Pedarilus cum copiis auxiliaribus, quas secum habebat, et cum universis Chiorum copiis adortus Atheniensium munitiones.classi circumdatas, quandam earum partem cepit, et aliquot navibus subductis potitus est, sed quum Athenienses eruptionem fecissent, et Chios in fugam primos vertissent, reliquus etiam exercitus, qui circa Pedaritum erat, victus est, et ipse Pedarilus occubuit, et Chiorum multi, multaqne arma capta sunt.
Quibus rebus gestis Chii et a terra et a mari arctius quam antea obsidebantur, et fames illic erat ingens; at Pisander ejusque collegae, Atheniensium legati, quum ad Tissaphernem pervenissent, de pactionibus faciendis verba fecerunt.
Alcibiades vero (nec enim Tissaphernis fides spem admodum certam ei afferebat, quia Peloponnesios magis formidabat, et utrosque adhuc atterere volebat, quemadmodum etiam ab Alcibiade edoctus erat,) ad talem rei speciem se convertit, ut Tissaphernes quam maxima ab Atheniensibus petendo nullam compositionem faceret.