History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Pisander quidem et conspirationes, quae prius in orbe erant judiciorum et magistratuum causa, omnes adiit et adhortatus est, ut in unum conjuncti et consilio communiter inito popularem statum tollerent, et praeterea ceteras quoque res ad praesentem usum necessarias praeparavit, ut nulla mora amplius interponeretur; quo facto ipse cum deceto collegis ad Tissaphernem navigavit.

Leon autem ac Diomedon per eamdem hiemem, quum ad Atheniensium classem jam pervenissent, Rhodam infesta classe petierunt. Et naves quidem Peloponnesiorum subductas deprehendunt, io terram autem alicubi egressi et Rhodios, qui ad arcendam vim accurrerant, proelio superarunt, et in Chalcen se receperunt, et deinde bellum hinc potius quam ex Co gerere coeperunt; facilior enim hic custodia erat, si quo Peloponnesiorum classis proficisceretur.

Venit autem in Rhodum Xenophantidas Laco ex Chio a Pedanto missus, nuntians, Atheniensium murum ad finem jam esse perductum, et, nisi cum tota classe succurrerent , actum fore de tota Chio. Illi vero cogitabant auxilio proficisci.