History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et simul quum Pisander etiam Phryuichum eri-minatus esset, populus eum et Scironidem, ejos collegam, a praefectura amovit, et in eorum locum submisit ad classem Diomedon tem et Leontem. Phrynichum autem Pisander criminatus est ita, ut Iasum et Amorgen ab eo proditum diceret, propterea quod non existimabat, eum animo propensum esse ad ea, quae cum Alcibiade transigebantur.
Atque Pisander quidem et conspirationes, quae prius in orbe erant judiciorum et magistratuum causa, omnes adiit et adhortatus est, ut in unum conjuncti et consilio communiter inito popularem statum tollerent, et praeterea ceteras quoque res ad praesentem usum necessarias praeparavit, ut nulla mora amplius interponeretur; quo facto ipse cum deceto collegis ad Tissaphernem navigavit.
Leon autem ac Diomedon per eamdem hiemem, quum ad Atheniensium classem jam pervenissent, Rhodam infesta classe petierunt. Et naves quidem Peloponnesiorum subductas deprehendunt, io terram autem alicubi egressi et Rhodios, qui ad arcendam vim accurrerant, proelio superarunt, et in Chalcen se receperunt, et deinde bellum hinc potius quam ex Co gerere coeperunt; facilior enim hic custodia erat, si quo Peloponnesiorum classis proficisceretur.