History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ubi autem interrogati illi spem esse negarent, tunc vero palam dicebat iis:

« Hoc igitur nobis contingere non potest, nisi rempublicam administrabimus sapientius, et magistratus ad pauciores » deferamus, ut rex fidem nobis habeat, neque de reipublicae forma magis consultabimus in praesentia, quam de salute (nam et postea nobis licebit haec mutare, si quid displicuerit), Alcibiademque reducemus, qui solus omnium, qui nunc vivunt, hoc conficere potest. »

Populus vero primo quidem haec audiens de paucorum dominatu graviter ferebat; sed quum a Pisandro plane doceretur, non esse aliam salutis rationem, metu perculsu* et simul etiam sperans, fore aliquando, ut res immutaretur, cessit.

et decreverunt, ut Pisander cum decem collegis proficisceretur ad rem cum Tissapherne et Alcibiade transigendam, ut c republiea maxime fore ipsis vide·

352
retur.