History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quum praesensisset Phrynichus, eum improbe agere et de rebus istis epistolam ab Alcibiade jam jamque adfuturam, ipse eam praevertens indicium ad exercitum defert, hostes in animo habere, quod Samus nullis munitionibus esset munita, et simul non omnis classis intus stationem haberet impetum in castra facere et se luee comperta liabere, et quam celerrime Samum muniendam esse, et celera praesidiis tuenda; ipse autem dux erat, harumque rerum administrandarum potestatem habebat.