History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Phry-nichus autem perturbatus, et in maximum sane discrimen adductus ob hoc indicium, rursus ad Astyochum scribit, quum ob superius factum conquerens, quod non probe celatum esset, et nunc se paratum esse ad internecionem tradere omnem Atheniensium exercitum, qui apud Samum esset, sigillatim docens, quum Samus non esset munita, quo liaoc modo peragere possent; sibique jam invidiosum non esse, si propter illos in capitis periculum adductus, et hoc, et aliud quidvis potius fecturus esset, quam ab inimicissimis ipse perderetur. Astyoclius vero liacc quoque Alcibiadi indicat.