History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et vulgus quidem, quamquam in praesentia aegre ferebat ea, quae agebantur, ob paratam tamen stipendii regii spem quiescebat; illi vero, qui paucorum imperium constituere cupiebant, postquam rem cum multitudine communicarunt, rursus etiam inter se ipsos et majorem sodalium partem illa Alcibiadis promissa expendebant.

Et ceteris quidem haec factu facilia et fide digna videbantur; Phryni-cho autem, qui adhuc erat dux, nihil horum placebat, sed et Alcibiades (id quod res erat) nihilo magis pauoorum dominatum quam popularem statum affectare ei videbatur, nec aliud quicquam spectare, nisi qua ratione, immutata praesenti civitatis disciplina, a sodalibus arcessitus reverti posset, sibi vero hoc praecipue prospiciendum esse, ne inter se dissiderent; et regi non sane facile factu esse, quum Peloponnesii jam aeque in mari versarentur, et urbes tenerent non minimas in illius imperio, Atheniensibus se adjungere , quibus diffideret, et ita negotia habere, quum ei liceret amicitiam cum Peloponnesiis inire, a quibus nullo maleficio affectus esset.