History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec autem res in castris prius agitata est, et hinc postea in urbem est propagata. Et nonnulli ex Samo trajicientes in colloquium cum Alcibiade venerunt, qui quum hanc spem ostenderet, se primum quidem Tissaphernis, deinde vero regis etiam amicitiam iis conciliatarum, ei non populari imperio uterentur (sic enim regem magis confisurum), civitatis principes magnam spem concipiebant, fore, ut et ad se ipsos, qui malis maxime premerentur, reipublicae administrationem transferrent, et hostes superarent.
Et Samum reversi homines idoneos sibi conciliantes conjurationem conflabant et apud multitudinem propalam dicebant, regem sibi amicum fore, et pecuniam praebiturum, si Alcibiades restitueretur, et popularis status tolleretur.