History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Suadebat igitur illi, ut primo utrosque attereret, et ubi quam maxima ab Atheniensium rebus resecuisset, tunc demum Peloponnesios, abigeret ex sua regione.

Atque Tissaphernes magna ex parte hanc rationem sequebatur, quantum ex iis, quae fiebant, conjicere licebat. Alcibiadi enim ob haec, ut de his bene monenti, cum fiducia totum se committens et stipendium Peloponnesiis parce dabat, neque navale praelium committere sinebat, sed etiam dicendo, naves Phoenicum venturas, et ex abundanti certaturos, res evertit, et navalem eorum potentiam in ipso summo flore constitutam, quum vel maxime firma extitisset, abstulit et alioqui manifestius quam ut latere posset, animum parum promptum in bello communiter gerendo prodebat.