History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Si vero in unum coisset terras marisque imperium, non habiturum eum, quorum auxilio opprjmeret eos, qui rerum polerenlur, nisi vellet ipsemet aliquando copiis adductis cum ingenti et impensa et periculo inire certamen. Minoris autem pericula constare, si tenui sumptus particula et simul sine ullo suo periculo, ipsos Graecos inter se attereret.
Addebat etiam, Athenienses imperii socios illi commodiores fore; eos enim minus terrestris imperii appetentes esse et rerum gerendarum rationem regi maxime convenientem verbis faclisque sequi; nam hos quidem servitutem propagantes una cum eo et sibi ipsis prosus portione mare subjecturos, et illi eos, quotquot in terra-regis Graeci incolerent; alteros vero contra libertatem ferentes adesse, nec consentaneum videri, hoc agere Lacedaemonios, ut a se ipsis quidem [Graecis] nunc Graecos liberent, ab illis vero [barbaris] eosdem non liberent, nisi forte si illos (Athenienses) non everterint.