History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Si qua autem in re Lacedaemonii vel eorum socii regis opera indigeant, aut rex Lacedaemoniorum vel sociorum, quicquid alteri alteris mutuo persuaserint, hoc si faciant, bene sit.

Bellum autem, quod cum Atheniensibus illorumque sociis geritur, utrique communiter administrent; quod si id componere placuerit, communiter utrique id faciant. Quicunque autem exercitus in regis ditione fuerit, si rex eum arcessiverit, rex ei stipendium praebeat.

Si qua autem civitatum, quae pactionem cum rege fecerunt, in regis ditionem invaseritf ceteri prohibeant, regique pro viribus opem ferant; rursus si quis eorum, qui sunt in regis agro, aut eo, cuirex imperat, in Lacedaemoniorum aut sociorum agrum invaserit, rex prohibeat, et pro viribus opem ferat.»

Post has pactiones Therimenes quidem, traditis Astyocho navibus, actuario navigio occulte discessit.