History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem tempus quum Astyochus Miletum ad classem venisset, Peloponnesiis res omnes, quae ad copias alendas sunt necessariae, abunde adhuc suppetebant; nam et stipendium, quantum satis erat, suppeditabatur, et praeterea magna pecuni® ex Iaso dirept® vis militibus supererat , et Milesii alacriter onera belli sustinebant.

Verum-tamen cum Tissapherne videbantur Peloponnesus illa superiora foedera, qu® a Chalcideo facta erant, manca et minus e re sua esse, et propterea alia Therimene adhuc praesente faciebant; et sunt talia :

344

« Pactiones inter Lacedaemonios, sociosque, et regem Dareum, regisque filios, et Tissaphernem, ut fipdera sint et amicitia his conditionibus.

Quaecumque regio, et urbes sunt regis Darei, aut patris aut majorum ejus erant, adversus has ne eant, neque ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum, neque tacedaeraonii neque Lacedaemoniorum socii; neve tributa exigant ex his urbibus neque Lacedaemonii neque Lacedaemoniorum socii. Neve vicissim rex Dareus, neque ii, quibus rex imperat, nec adversus Lacedaemonios nec eorum socios eat, ad bellum gerendum neque ad malum ullum inferendum.