History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, quum hoc audissent, ex Samo profecti sex naves, qu® praesidii causa stationem ad Triopium habebant, ceperunt; homines tamen ex iis aufugerunt. Postea vero quum ad Cnidum appulissent, urbem nullis muris munitam adorti propre abfuit, quin caperent.

Postridie vero rursus eam oppugnarunt, et quum non amplius ®que nocere possent, quod illi per noctem melius urbem obsepserant, et praeterea ii, qui ad Triopium ex navibus diffugerant, ad eos accesserant, digressi Cnidiorum-que agrum populati in Samum redierunt.