History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

E Peloponneso autem eadem hieme Hippocrates Lacedaemonius profectus cum decem navibus Thuriis, quibus praeerat Dorieus, Diagorae filius, cum duobus collegis, item cum una Laconica et una Syracusana, in Cnidum trajecit; haec autem ad defectionem jam adducta erat a Tissapherne.

Qui autem apud Miletum erant, quum horum adventum sensissent, jubebant dimidia navium parte Cnidum tueri, reliquis vero ad Triopium stare et onerarias ex Aegypto venientes impetu facto comprehendere; est autem Triopium prominens or® Cnidi® promontorium, Apollini sacrum.