History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Peloponnesii autem ipso statim diluculo e Ti-chiussa profecti post illos ad Miletum appellunt, et unum diem morati, postridie assumptis etiam navibus Chiis, quas cum Chalcideo venientes hostium classis ante erat Insecuta, volebant retro navigare ad impedimenta arcessenda, quae ad Tichiussam exposuerant.
Et quum illuc pervenissent, Tissaphernes cum suo peditatu adfuit iisque persuasit, ut adversus Iasum, ubi Amorges, qui hostis erat, se continebat, navigarent. Et Iasum repente aggressi, et ipsis nihil exspectantibus nisi Atticas naves esse, ceperunt; et praecipua fuit in hoc opere Syracusanorum laus.
Quum igitur et Amorgen, Pissutlmae filium nothum, qui a rege defecerat, vivum cepissent, Tissapherni tradiderunt, nt eum, si vellet, ad regem abduceret, quemadmodum ei imperaverat, et Iasum diripuerunt, et magnam pecuniae vim exercitus cepit; veteri enim fortuna locuples erat is locus.