History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque jubebat illos assumptis sauciis et peditatn omnique instrumento, quod secum attulerant, ceteris vero rebus, quas ex hostico cepissent, relictis, quo naves expeditae essent, in Samum quam velocissime navigare, et illinc jam navibus in unum contractis impetus facere, sicubi tempus opportunum foret.
Ut autem Phrynichus haec suis persuasit, ita etiam fecit, et visus est non magis in
341
praesentia, quam postea, nec in hoc tantum, sed etiam in omnibus aliis negotiis, quae ei delegata sunt,'non im* prudens esse. Hunc igitur in modum Athenienses statim sub vesperam imperfecta victoria a Mileto discesserunt; et Argivi propter cladem acceptam irati ex Samo domum celeriter abierunt;