History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Lacedaemoniis autem primo quidem nunciatum erat, naves solvisse ab Isthmo, (Alcameni enim ab ephoris imperatum erat, ut, quum hoc fieret, equitem mitteret); et statim quinque naves, quas ipsi praebebant, et Chalcideum ducem, et Alcibiadem cum eo mittere volebant; deinde vero, jam iis rem urgentibus, allatus est nuntius de navibus, quae in Piraeum fuga se receperant; quamobrem animis consternati, quod in ipso initio Ionici belli offendissent, naves e suo paratas non jam volebant mittere, imo etiam nonnullas, quae jam discesserant, revocare.
Quod quum intellexisset Alcibiades, persuadet rur· sus Endio ceterisque ephoris, ne per metum a classe mittenda desisterent, dicens, se prius illuc venturos, quam Chii classis cladem sentirent, et se, ubi ad Ioniam appulisset, fecile civitatibus persuasurum, ut deficerent, et Atheniensium imbecillitatem commemorando et Lacedaemoniorum studium; majorem enim sibi, quam aliis, fidem habitum iri.
Et ipsi Endio privatim dicebat, praech-ni m fore, si per ipsum et Ionia deficeret, et regis societas
Lacedaemoniis conciliaretur, nec Agidis liaec certaminis gloria esset; Agidi enim ipse erat inimicus.