History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et quum Athenienses et a mari navibus eos adorti essent, et in terram descendissent, ingens tumultus ac perturbatio incessit, et plerasque naves Athenienses in terra laceraverunt, et Alcamenem ducem interfecerunt; et ipsorum quoque nonnulli obierunt.
Dirempto autem proelio naves quidem, quot eatis esse videbantur, disposuerunt, quae stationem adversus hostiles obtinerent; cum reliquis vero in parvulae insulae stationem se receperunt, in qua non multum illinc distante castra posuerunt, et nuntium Athenas ad subsidium arcessendum mittebant.
Nam aderant etiam Peloponnesiis postero die et Corinthii ad opem navibus ferendam, et paulo post etiam reliqui finitimi. Et quum animadverterent, hanc navium custodiam in loco deserto sibi laboriosam fore, consilii inopes erant, et inclinabant quidem eo, ut naves incenderent, deinde vero-statuerunt eas subducere, et peditatu assidentes agere excubias, donec aliqua commoda effugiendi facultas offerretur. Agis etiam, his cognitis, Thermonem, virum Spartanum, iis misit