History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cornu autein apud Peloponnesios quidem tenebant dextrum Syracusani, alterum ipse Mindarus, et velocissimae navium; apud Athenienses vero sinistrum Thrasylus, Thrasybulus dextrum; ceterique duces suo quisque loco steterunt.

Quum autem Peloponnesii et prius ad manus venire properarent’, et dextro Atheniensium cornu ipsi circumfusi cum suo sinistro illos extrinsecus prodeundi facultate, si possent , intercludere, in medio vero elidere eoe ad terram non procul distantem, Athenienses hac re cognita, qua quidem parte adversarii eos intercludere volebant, aciem contra ipsi extendebant et pracvertebant illos navigationis celeritate;

sed sinistrum eorum cornu superaverat jam promontorium , quod Cynosseiria appellatur. In medio autem propter hanc rem infirmis ac dissipatis navibus consistebant, praesertim quod numero paucioribus utebantur, et locus ille, qui circa Cynossema erat, acutum et angularem amfractum habebat, ita ut ea, quae ultra eum fiebant, conspici non possent. ,