History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
atque simul et duas Peloponnesiorum naves capiunt, quae tunc in hostibus persequendis audaeius ni altam provectae in ipsos inciderant, et postero die Elaeuntem profecti», stationem illic habuerunt, et ex Imbrunaves, quotquot eo confugerant, receperunt, et per quinque dies ad proelium navale se parabant.
Postea vero navale proeliom committebant hoc
374
modo. Athenienses aciei longo ordine secundum ipsam oram Sestum versus navigabant; Peloponnesii vero re cognita ex Abydo et ipsi obviam prodibant. Et postquam animadverterunt navale proelium commissum iri, longum ordinem utrimque extenderunt, Athenienses quidem, juxta Chersonesum, initio ducto ab Idaeo usque ad Arrhiana, navibus sex et septuaginta, Peloponnesii contra ab Abydo usque ad Dardanum, navibus octo et octoginta.