History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quaedam etiam non exigua pars interiit; maxima enim caedes haec nec ulla minor earum omnium fuit, quae in hoc Siculo bello acciderunt. Et in ceteris incursionibus, quae in itinere frequentes factae erant, non pauci obierant. Multi tamen etiam evaserunt, partim in ipsa re praesenti, partim etiam tolerata servitute postea fuga elapsi; his vero in Catanam erat receptus.
Congregati autem Syracusani et socii assumptis quam plurimis poterant captivis et spoliis in urbem redierunt.
Et ceteros quidem Atheniensium et sociorum, quoscumque ceperant, in lapicidinas demiserunt, eam custodiam tutissimam esse ducentes; Niciam vero et Demosthenem, invito Gylippo, necaverunt. Gylippus enim praeclarum sibi certamen post celera fore putabat, si ipeos etiam hostium duces ad Lacedaemonios portaret.
Contingebat autem, ut alter quidem, Demosthenes, esset iis invisissimus propter res in insula et ad Pylum gestas, Nicias vero ob has ipsas res amicissimus; illi enim qui ex insula de Lacedaemoniis capti erant, Nicias studiose contenderat inductis Atheniensibus ad foedera cum Lacedaemoniis facienda , ut dimitterentur.
Pro quibus rebus et Lacedaemonii in ejus amorem erant propensi, et ipse idcirco praecipue confisus Gylippo se dediderat. Sed Syracusanorum quidam, ut ferebatur, alii veriti, ne ille, quod colloquia cum eo habuissent, ob eam rem quaestione habita felicem rerum suarum statum perturbaret; alii, et praecipue Corinthii, ue aliquibus pecunia adductis, quia dives erat, aufugeret, atque
Atque hic quidem ob talem aut huic quam proximam causam perierat, vir profecto omnium mea quidem aetate Graecorum minime dignus , qui eo infelicitatis deveniret, propter omne studium, quo observandis legibus institutisque et quidquid inter homines jus esset, virtutem colebat.