History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Utautem perveniunt ad eum, irrumpunt nullo jam ordine servato, sed pro se quisque primus transire cupiens, atque hostes instantes difficilem jam transitum reddebant; quum enim iter conferti facere cogerentur, alii super alios cadebant, et se conculcabant, et circa tela et vasa alii con-
Et in ulteriorem fluminis ripam transgressi Syracusani (erat autem praeceps) e superiore loco Athenienses telis petebant, qui et plerique avide potabant et inter se ipsos in cavo fluminis alveo perturbabantur.
Et Peloponnesii ultro etiam descendentes trucidabant eos praecipue, qui erant in fluvio. Atque aqua confestim corrupta erat, sed nihilo minus bibebatur et caeno simul et sanguine polluta, et plerique de ea digladiabantur.
Tandem vero quum multa cadavera alia super alia in flumine jacerent, et exercitus profligatus esset, partim apud amnem, parlim, si quis etiam effugeret, ab equitibus, Nicias se Gylippo dedidit, quod ei majorem, quam Syracusanis, fidem haberet; et de se quidem facere jubebat illum et Lacedaemonios quidquid vellent, reliquorum vero militum caede jam abstinere.
et Gylippus post haec jam vivos capi jubebat; atque ceteros, quotquot a Syracusanis nondum occultati erant (multi autem hi fuerunt), vivos abduxerunt, et trecentos illos, qui noctu per praesidia elapsi erant, missis, qui eos persequerentur, comprehenderunt.
Verum hujus exercitus ea quidem pars, quae in unum publice contracta est, haud magna fuit, ea vero, quae surrepta erat, magna, et tota Sicilia iis repleta est, quippe quod non ex pacto ut illi, qui cum Demosthene erant, capti erant.