History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque illi quidem, quos misit, cum literis, quas ferebant, et cum mandatis, quae eos exponere oportebat, abierunt. Nicias vero castris jam magis custodiam agendo quam sua sponte pericula adeundo prospiciebat.
Eadem autem aestate exeunte Enetio etiam, Atheniensium dux, cum Perdicca omltisque Thracibus Amphipoli bellum inferens orbem quidem non expugnavit, sed triremibus in Strymonem circumdactis ab ipso fluvio urbem obsidebat, ex Himerseo proficiscens. Atque haecsesta» finiebatur.
Hieme autem ineunte, qui a Nicia missi erant, Athenas pervenerunt, et omnia ore mandata, qnae ab illo acceperant , exposuerunt, et si quis aliquid praeterea percontabatur, respondebant, epistolamque reddiderunt. Civitatis autem scriba in medium progressus eam Atheniensibus recitavit , cujus lucc erant verba:
« Res quidem ante gestas, Athenienses, ex [multis] aliis meis epistolis cognovistis; nunc vero tempus postulat longe magis, quam ante, ut in quo statu sint res nostrae, cognoscatis, et de eo deliberetis.
Quum enim Syracusanos, adversus quos missi sumus, majore prcelioruni parte superassemus, et munitiones exstruxissemus, in qui-