History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nunc igitur nos quidem propter adversariorum multitudinem omissa urbis circumvallatione quiescimus (nec enim omnibus nostris copiis uti possemus, quod munitionum custodia magnam gravis armaturae partem absumit), hostes vero murum simplicem juxta nostrum excitaverunt, ita ut eos amplius circumvallare nequeamus, nisi quis hanc munitionem nostris vicinam cum magnis copiis adortus expugnet.
Atque factum est, ut nos,, qui alios obsidere videbamur, ipsi potius, saltem quod ad terram attinet, hoc patiamur; neo enim in regionem circumjectam propter hostium equitatum procul progredimur.
« Praeterea legatos in Peloponnesum miserunt ad alias copias arcessendas, et ad urbes Siciliae Gylippus discessit, ut earujn alias quidem ad belli societatem pelliciat, quotquot nunc quiesount, ex aliis vero novas pedestres na· valesque copias, si possit, adducat.
Nam, ut ego audio, in animo liabent peditatu simul munitiones nostras temptare et navibus per mare.
Neque cuiquam vestrum res in· digna esse videatur, quod etiam per mare. Nam nostra classis, id quod illi quoque sentiunt, initio quidem et navium siccitate, et hominum incolumitate florebat; nunc vero et naves, quod tamdiu jam in mari manserunt, sunt putrefactae, et viri, qui eas explebant, sunt absumpti.