History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Pro quibus rebus spes quidem de eo quod imminet, nihilominus audax est, calamitates vero non sane pro merito terrorem injiciunt. Sed eae facile etiam cessaverint; satis enim est, et quod hostibus felicitatis contigit, et si cui deorum invisi bellum hoc suscepimus, satis poenarum jam dedimus.
Etenim et alii jam bellum alteris intule-ruut, qui cum humanitus peccassent, poenas tamen tolerabiles dederunt. Et nos quoque nunc par est sperare, deum nos magis propitium habituros; jam enim misericordia eorum sumus digniores quam invidia; et quum videatis vos ipsos, quales et quot gravis armaturae milites acie instructa pergatis, ne nimis consternemini, sed cogitate, vos ipsos, ubicumque consederitis, protinus esse civitatem» quam nulla Siciliensis civitas aut excipiat facile, si invadatis, aut, si sedes alicubi fixeritis, expellat.
Iter autem ut tuto et ordine fiat, ipsi operam date, nihil aliud unusquisque secum ipse reputans, nisi, quocunque in loco pugnare coactus fuerit, hunc, si victoria potiatur, et patriam et urbem sibi futurum.
Festinanter autem et noctu pariter et interdiu iter faciendum erit; commeatus enim exiguos habemus, et si quod amicum oppidum Siculorum nacti fuerimus (l»i enim propter Syracusanorum metum adhuc erga nos in fide constantes sunt), tum jam existimate vos in tuto esse-Praemissi autem ad eos nuncii sunt, et praeceptum, ut nobis obviam veniant et alios commeatus afferant.
In summa vero hoc sciatis, milites, et necesse esse vos viros fortes praestare, quod nullus sit locus propinquus, quo, si ignave vos gesseritis, salvi pervenire possitis; et si uunr hostes devitaritis, ceteros quidem inter vos ea consecutn-ros, quae revisere concupiscitis; Athenienses vero magnam vestrae civitatis potentiam, etsi collapsam, erecturos; viri enim sunt civitas, non autem muri neque naves viris vacuae.
His Nicias exercituro cohortans simul obibat, et sicubi disjunctum nec ordine servato procedentem videret, cogebat et in ordinem redigebat, et Demosthenes nihilominus eadem, aut his similia, apud suos dicebat.