History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
hi vero ob istum nuntium ea nocte restiterunt, nullam subesse fraudem rali. Et quando ne sic quidem statim discessissent, placuit iis insequentem quoque diem remanere, ut milites pro praesenti facultate convasarent quam commodissime possent, et cetera quidem omnia relinquere , solis vero assumptis rebus, quotquot ad corporis victum ac vestitum essent necessariae, abire.
Syracusani vero et Gylippus cum peditatu quidem prius egressi et vias per suam regionem, qua verisimile erat Athenienses iter facturos, obstruxerunt, et rivorum et fluviorum transitus custodiebant, et in locis ad excipiendum exercitum opportunis, ut eum iis prohiberent, qua videbatur, acie instructa stabant; navibus autem advecti Atheniensium naves a littore abstrahebant; paucas aliquot vero concremarunt, quod vel ipsi Athenienses facere in animo habuerant, ceteras autem trahebant per otium, nullo prohibento, ut quaeque forte aliquo delata erat, religatas in urbem.
Postea vero, ubi Niciae et Demostheni res satis praeparatae esse visae sunt, jam etiam discedere exercitus tertio a navali pugna die coepit.
Acerba igitur tos eiat non tantum, si in unum contracta calamitatum summa specietur, quod et amissa classe universa discedebant, idque pro magna spe et ipsi et universa civitas in salutis discrimen adducti, sed etiam in castris deserendis unicuique ingerebantur et oculis et menti, quae doloris plena essent.
Nam quum et mortui essent insepulti, quoties quis aliquem necessariorum jacentem conspexisset, mcerore simul et metu afficiebatur, et qui vivi relinquebantur, vulnerati et aegroti, mullo innjorem mterorem, quam mortui, vivis al ferebant, et mullo miseriores erant, quam interfecti.
Nam ad preces et lamentationes conversi ceteros ad consilii inopiam adigebant, quum postularent, ut se abducerent, et uniuscujusque fidem implorarent, sicubi quis aliquem aut sodalium aut familiarium animadvertisset, et ex contubernalium jam abeuntium cervicibus penderent, et, quousque possent, insequerentur, si quem autem corporis vires defecissent, non sine mullis obtestationibus ac ploratibus remanerent, adeo ut omnis exercitus lacrymis repletus et hujusmodi consilii inopia non facile discedere posset, quamvis et ex hostico discederent et jam vel majora quam qua» lacrymis defleri possent, aut passi essent, aut ne paterentur in posterum , pro futurae sortis obscuritate metuerent.