History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et jam discessuris iis, postquam res paratae erant, luna defecit; erat enim forte plenilunium. Atque Athenienses et plerique omnes hortabantur duccs ad subsistendum, rem in religionem trahentes, et Nicias (erat enim vel nimium omini-

312
bus et rebus hujusmodi deditus) dixit, se ne permissuram quidem amplius, ut de castris ante movendis deliberaretur, priusquam ter novem dies mansissent, ut vales praecipiebant. Atque Atheniensibus quidem, quum moram interposuissent, hanc ab causam accidit, ut permanerent.

Syracusani vero quum hoc et ipsi intellexissent, animis multo magis erecti erant, ne remissius agerent adversus Athenienses, quod vel ipsi jam dejectis animis agnoscerent, se neque classe neque peditatu Syracusanis amplius superiores esse (alioquin enim eos furtivam abitionem non molituros fuisse), et simul quod nollent eos in aliqua alia Siciliae parte considere, ubi oppugnatu difficiliores essent, sed illic primo quoque tempore et in loco sibi commodo eos ad proelium navale committendum adigere.